Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [O1r p209]

In perfunctoriè iudicantes.

On [or against] those who give perfunctory justice.

Μήδὲ δίκην δικάσῃς πρὶν ἀμφοῖν μῦθον ἀκούσῃς.

Don’t give judgment until you have heard both sides of the case.

Diceret Aemathius populis dum iura Philippus,[1]
Maximus invasit torpida membra sopor.
Tandem experrectus sortes coniecit in urnam,
Et causa ignota iudicat ille reum.
Dum sudant rauci tenebrosa in lite patroni,
Saepe Senatorum corpora somnus habet.
Quî potes obscurae momenta expendere causae,
Si lite in media membra sopore ruunt?

While Philip Aemathius was giving judgments to the people, A very great weariness came over his exhausted limbs. Bestirring himself at last, he threw the lots into an urn, And without knowing the [details of the] case judged [a man] guilty. While advocates slog away till they’re hoarse at some obscure law-suit, Often enough sleep overtakes’ magistrates’ bodies. How can you weigh up the rights and wrongs [lit. balance the weights] of a complicated case, If your limbs are falling asleep in the middle of the law-suit?

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [O1v p210]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

EGregia illa & praestantissimo senatore di
gna sententia, qua apud Homerum Somnus
Deus Agamemnonem regem in quiete his ver-
bis affatur,
Οὐ χρῆ παννύχιον εὕδειν βουληφόρον ἄνδρα.
Nondecet, inquit, totam noctem dormire consi-
liarium virum. Neque enim ad reipublicae tempe-
rationem, aut iuris reddendi authoritatem satis

affert instumenti ea quae in re familiari guber-
nanda recepta est accuratio: sed quiddam cumu-
latius & plenius postulat civitatis tuendae status,
ad cuius moderationem qui accedit, etiam rebus
pacatis nunquam sine cura & sollicitudine esse
debet. Nam cum erit publicis negotiis & opere
vacuus, tum demum oportunissimum erit tem-
pus de negotio cogitandi, ut Aphricano Panae-
tium
dicere audivimus. Semper aliquid inquiret
& discet. semper futura providebit, diesque & no
ctes in arctissima cogitatione ponet, ut his malis
aliqua ratione mederi possit, quae celerius opi-
nione hominum solent obrepere, ut ad utranque
fortunam egregiè sit armatus. Unde in pace &
florentissimis civitatis rebus, de bello cogitabit.
sicque nihil omnino poterit accidere, quod non
longè antè sit meditatum & praevisum. Itaque ho-
mini senatori & publicis magnisque rebus disten-
to, tantò turpius est antelucana opera à fabris vin
ci, quantò ille sed entariis & artificibus dignitate
praestat. Alexander quidem cùm pomeridiano tem-
pore dormiisset, quòd putaret opinor imperatori
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [O2r p211]summo naturae necessitatibus parcè inserviendum
esse, dixit se tutò & sine culpa dormiisse, quòd vi-
gilasset Antipater. Quo minus erit ignoscendum

iis qui de maximis rebus iudices accepti, in ipsa
iudicii contentione, reliquo ordine omni & po-
pulo inspectante dormiunt, & momentis causae
vixdum libatis sententiam ferunt. Felix certè &
immortalitate dignum ingenium, de his rebus ho
minem somno oppressum iudicare posse, ad quas
audiendas qui se attentius accommodaverint, ne
illi quidem satis ad iudicandum parati esse, pos-
sint. Neque verò sperandum est ut illi publi-
ca negotia domi curae sint, qui inter
ipsa subsellia & iudicio iam
constituto in som-
num conver-
titur.

Notes:

1.  King Philip of Macedonia, which at an earlier time was known as Aemathias, or Emathia (today Imathia is a district of Macedonia province). The name may be linked to Haemus, the mountains of the Balkans that gave their name sometimes to the entire peninsula, particularly from a Greek (non-Macedonian) point of view.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top