Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [O2v p212]

Vetus nuptiarum ritus.

The old rites of marriage.

In licentiam virginum.

On [or against] wanton behaviour in young girls.

Mos fuit ut iustis nuper socianda hymenaeis
Multoties liquida perlueretur aqua.
Ecquid ita? ut castae virgo sacrata Dianae
Prodeat in sanctum non violata thorum.
Credita virgineae cui sunt arcana iuventae?
Ecquis scire dolos parvaque furta potest?
O quoties facili mentita puella marito est
Falsa coloratae signa pudicitiae:

In former times the custom used to be that a girl due to be joined in holy matrimony Would be purified repeatedly in running water. Why so? So that the maiden, consecrated to Diana the chaste should approach the sacred marriage-bed inviolate. Who believes [now] in the mysteries of youthful virginity? Can anyone recognise the trickery and little deceptions? Oh how many times has a girl faked for her easy husband hhe counterfeit signs of blushing modesty?

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [O3r p213]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

TAntum semper apud veteres illos matrimo
nii valuit religio, ut nemo nisi diis appro-
bantibus, & aliquo sacrificio placatis, se nuptiis
alligaret. Iam verò ea quae in manum viri conve-
niebat, ad ipsam aram aqua conspergebatur, ut il-
lius pudicitia & anteactae vitae integritas non in
tenebris latere, sed testata omnibus & in oculis to
tius civitatis posita esse videretur: & ad colendam
etiam in matrimonio castitatem quasi instructior
accederet. Fit enim quodammodo ut quiddam cu
mulatum de illius castitate futuro matrimonio no-
bis promittamus, quae in iuventute longa officiorum
omnium constantia & fide, sibi continentiae nomen
peperit sempiternum. Ac in vetere illa lege, cuius
descriptio à Domino Mosi data est, tanti est ha-
bitum uxorem virginem, & nulla impudicitiae ma
cula contemeratam in mariti domum perduci, ut
viro de mulieris suae existimatione laboranti, &
ante matrimonium violatam ab illa pudicitiam
suspicanti, potestas à lege facta sit de ea re apud Con-
silium querelam perferendi, & primam uxoris
pueritiam ad iudicium famae deposcendi. Habet
enim muliebris ille animus virtutis significatio-
nem, quae tamen saepissimè & tempore, & multis
postea eventis collabascit, neque locum suum apud
homines tueri potest. Nam quantis simulationum
involucris tegi, & quasi quibusdam velis obtendi
earum naturam existimamus, quibus plus studii
& operae in externis illis blanditiis, quàm in vero
amicitiae cultu esse solet. Neque verò ea quae sem-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [O3v p214]per privatim & domi vixit, subitò continens ap-
pellanda est. Nam sicut in comitiis & prensan-
dis magistratibus dici solet, nox una interposita
perturbat omnia, & saepe uno temporis momento
labefactatur, quod diuturna probitatis apparitio-
ne, ab illa sit perfectum. Ut enim non tantum poë-
tis elaborandum est, ut aliqua parte placeant, sed
id etiam efficiendum erit, ut perpetua fabula &
usque ad extremum delectent: ita nunquam ali-
qua castitatis & continentiae laudem feret, nisi
extremum vitae actum perpetuae integritatis con-
stantia confecerit. Sed ut animorum omnium, ita
certè muliebrium maximè iudicium diffici-
lè est: neque de ea longa probitatis opi
nio esse potest, cui omnia in vestis
compositione, saltationibus
coetu & rerum fortuita-
rum appetitio-
ne posita
sunt.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top