Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [O4r p215]

Ad Trapezitam.

To the money-changer.

In Aulicos.

On [or against] courtiers.

Dum tu intentus inis rationem, calculus unus
Hac vice mille valet, qui modo tressis erat.
Turgidus aurata regum qui degit in aula,
Et cui magnanimi principis aura favet,
Saepe peregrinis inglorius exulat auris,
Fortunasque eius flebilis hasta quatit.

When you make your considered calculation, one account which just now was worth threepence, on this exchange-rate is worth a grand. A puffed-up [courtier], who carries on in the golden palaces of kings, And who flourishes in the fair wind of a prince’s generosity, Often [ends up] living in ignominious exile under foreign skies, And shakes his pitiable spear at his fate [lit. his pitiable spear shakes his fortunes].

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [O4v p216]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

DEclaravit iamdudum διονύσιος ἐν κο-
ρίνθῳ
quàm parum tuta esset illorum navi-
gatio, qui multitudinis iudicio & populari aura
iactati, nunquam cupiditatum suarum portum
invenire potuerunt. Tantò enim eorum conditio
miserior existimanda est, quantò turpius habetur
aliorum nutu & eventis rationem vitae nostrae cir-
cunscriptam teneri. Ut enim hic fortis, hic sapiens,
hic moderatus est, hic denique vivendi rationem
bene comparatam habet, qui sive in adversa, sive
in propitia fortuna, perpetua quadam animi aequa-
bilitate & constantia paret & obedit praecepto
illi veteri, ut laetetur aut moereat nunquam, sed in
seipso omnem spem reponat sui: ita hic stultus &

amens est, qui tam ex aliorum iudicio & volunta-
te pendet, ut eodem die quacunque mutatione ir-
repente & fortunatus & miser dici possit. Clito
amico & necessario suo Alexander valde familia-
riter utebatur: at is à tam intimo, victus credo ira-
cundia, ne manus quidem abstinere potuit. Sed in
hominis boni & sapientis iactura dolendum om-
nibus, atque ipsi Alexandro fuit. Adeo non est tu-
tum apud principes in amicitia & clientela esse.
Nos verò quàm mirifica voluptate impellimur,
cum novi in republica motus impotentes istos &
rerum secundarum prosperitate elatos, aliquo ca-
su perculerint. Qui enim neque ex philosophiae
praeceptis, aut si placet ex Evangelica disciplina,
neque ex aliorum successibus memoria repeten-
dis meliores siunt, quorum animus ad virtutem
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [O5r p217]& moderationem omnem obfirmatus est, qui in
populi damno & iactura non moventur, ferè ac
cidit ut antequam è vita migrent periculo suo re-
rum humanarum & honorum inconstantiam edi
scant. Quod non in eo est, ut hoc illis in poena ma
lè actae vitae ponam, & quasi iudicium Dei opti-
mi maximi anticipem, qui saepe fortissimos cives
eiusmodi calamitate pepulit: sed non possum non
laetitia affici, quoties alicuius casus acerbitas id
secum boni affert, ut insolentes homines iuvenili
audacia & inani quadam potentia exultantes, pri
mùm coërcere, deinde etiam ad aequitatem animi
possit deduere. Pulchrum est certè regum clien-
telas iactare posse, gloriosum est maximos apud
principes magistratus gerere: utile reipublicae est
sese iis qui praesunt ad consulendum accommodare,
neque viro bono recusanda est rerum gerendarum cu
ra: sed iis qui in eo genere se exercebunt erit dili-
genter videndum, ut praeclarè in officio sint, & ne-
minem eorum laedant, quorum utilitatibus pro-
curandis quasi tutores lege principali dati sunt.
Nam si ita ratio & natura postulat, ut qui belluis
& feris sunt praefecti, earum commodis diligen-
ter serviant, quid eos facere oportebit, quibus ae-
qualium suorum temperatio attributa decreto est?
Sed quorundam hominum appetitus in eo quod
populo calamitosum est, saepe triumphat & exul-
tat, neque sibi unquam satisfacit, nisi multorum ci
vium caput & fortunas offenderit. Quorum mo-
res quia ad tantam cupiditatem incubuerunt, ut
totam reipublicae moderationem utilitatibus suis
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [O5v p218]metiantur: ferendum est aequo animo, si nonnul-
la in eorum vitam incurrant, quae rebus prosperis
fracti posse evenire nunquam erant suspiciati. Fun
dum aerarii & inopiam auribus multitudinis in-
culcant, sed moderationis est & temperantiae, pro
scriptos magistratus & vaenales pati in fiscum de-
ferri, & ex eis publicè pecuniam refici. Qui autem
illos à principibus impetrant, & posteà populo ad-
dicunt, ut pecuniam quam negotiationis nomine
ab emptoribus abstulerint, in rationes suas refe-
rant, habent profectò quod de se querantur.
Non est enim consentaneum, eum qui
in exhauriendo aerario valde oc-
cupatus est, alii afflicta &
profligata vecti-
galia repo-
nere.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top