Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [O6r p219]

In nodum Gordium.

On the Gordian knot.

Virtuti fata plerunque obstant.

The fates regularly get in the way of virtue.

Aspice ut implicitos, ad templa immania nodos,
Nec queat Aemathius[1] solvere vincla puer.
Gordius est nodus, quem si dissolvere possit,
Ex Asia solus regia sceptra feret,
Sed cui nodorum primordia cognita non sunt,
Tentatum toties quî reserabit opus?
Non quivis superare potest ingentia regna,
Sed manus aut populus cui dare fata volent.

Look at how the Macedonian boy is unable to unravel the tangled knot at the dreadful temple. It is the Gordian knot; the man who could disentangle it would gain sole sway over Asia: But how could a man who didn’t know the first thing about knots solve a problem that had been attempted so many times? Not every Tom, Dick or Harry can conquer great empires, But [only] the man [lit. hand] or the nation to whom the fates want to be generous.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [O6v p220]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

LYsandrum Lacedaemonium ferunt, cùm
Sardis ad Cyrum legatus à suis venisset, ab eo-
dem rege in conseptum quendam agrum dedu-
ctum esse: ubi cum proceritates arborum & miri-
ficas descriptiones valde esset admiratus, intelle-
xit eos ordines ab ipso Cyro esse digestos. Tum in
tuentum ornatum Persicum & purpuram regis di
xisse, Bene certè te beatum aiunt ò Cyre, quòd vir
tuti tuae fortuna coniuncta est: quibus verbis apud

Xenophontem Socrates quiddam egregiè felix
& fortunatum videtur designare. Nam victorem
esse & imperandi gloria praestare, ex Peripatetica
disciplina sunt in bonis: quibus si aeterna societate
virtus sese adiunxerit, efficitur etiam Stoicis placa
tis admiranda quaedam in rerum natura felicitas.
Sed tamen ita à natura facti sumus, ut nobis ad vir
tutem facilis sit & via & doctrina: nec aliud est
peccare quàm contra naturam facere: cui, qui ma
lè agunt quasi bellum videntur indicere. Hanc ve
rò qui ducem sequuntur, nunquam à recto, nun-
quam ab honesto deduci possunt. Sed praeesse &

principatum in caeteros habere, non omnibus cer
tè à sempiterna illa mente datum est. Nam iis qui
auri copia & maximis exercitibus abundant, qui
latè rerum potiuntur, qui barbarorum auxilia in
promptu habent, qui regum & nationum cliente-
las gloriantur, non continuò licet vicere, castra
capere, aut urbes in potestatem fidemque redige-
re: frustraque multi vi & armis contenderunt quod
Dei providentia & fatorum necessitas prohibe-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [O7r p221]bant. Persas innumerabili propè militum manu in
Graeciam venientes, superatos audivimus in Ma-
rathone
agro à Miltiade Atheniensium duce. Idem
paulò pòst & Themistocli contigit, ut eos profli
garet, quibus aciem instruentibus non solum ter-
rae, sed ne maria quidem stare posse viderentur. Iam
quantis cladibus nostri Turcas affecerunt, locet nu-
mero militum, reliquoque omni castrorum instru-
ctu illis concederent. Ac si quis tempus illud, quo
ad Octavium puerum res Romanae devenerunt,
memoria complectitur, possit adduci ut tam prae
citirem & celerem florentissimae civitatis com-
mutationem, non fabulae similem existimet? Quis
puerum, quis iuvenem, vix dum aliqua perfunctum
dignitate, ad rerum tantarum fastigium vocari
potuisse ante cogitarat? Sed haec extra hominis con
iecturam versantur, & omnino ab aeterna illa di-
scretione pendent: cui qui in amplissimo dignita-
tum gradu locati sunt, tantum splendorem acce-
ptum referre debent: qui verò aliis subsunt, non
ita animum demittere, ut suae se fortunae poe
niteat: sed tam bono & forti animo
erunt, ut etiam in abiecta fortu
na verè liberi & regum
reges appellari
possint.

Notes:

1.  Alexander of Macedonia, i.e., Aemathias (see Emblem 64, footnote, [FCPb064]).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top