Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [P1r p225]

Noctua.

The night-owl.

Cum Turcis bellandum.

We ought to be fighting the Turks.

Oppida collatis invadite Turcica signis
Reges: vos etenim summa trophaea manent.
Cernite sperati praesagia certa triumphi,
Vobis dextra Noctua venit avis.

Kings! Unite under one banner [lit. join your standards] and attack the Turkish towns! Truly, the greatest trophies are yours for the taking. Behold the sure omen of the longed-for victory: A bird, a night-owl, comes [flying] on your right.

Link to an image of this page Link to an image of this page [P1v p226]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

MIretur non iniust aliquis, qud cm
maiores nostri perpetua quadam constantia
in opprimendis Othomanorum viribus occu-
pati fuerint, & per illos tot calamitates & cla-
des communi Turcarum peste depulsae sint,
tandem eas ipsas in caput posterorum recidisse.
Nam ne externa semper meditemur, quot vi-
ctoriis Galli principes eam gentem in Asia &
Africa dicuntur profligasse? Testes sunt illi,
qui dominatu Turcico liberata Syria, multos an-
nos in oriente imperium tenuerunt, atque eos
quibus ipsa virtus & Christianae religionis orna-
menta quondam ad nos profecta fuerant, Chri-
stianis institutis iterum vivere, & intermortuam
fidem, & barbarorum tyrannide oppressam reci-
pere cogerunt. Quorum victoria & magnitudo
animi si tam parum profecit nobis, ut non tantm
quae illorum virtute parta fuerant, tenere non po-
tuimus, sed ea ipsi amisimus, quorum iusta haere-
ditas ad nos pertinebat, quid est quaeso quod ho-
mini Christiano magis efficiendum est, qum ut
eam cogitationem toto pectore complectatur,
quae in repetendis rebus per Asiaticos Turcas
ablatis posita est. Nam si qui sunt tam pacis
& otii amantes, ut gentes eas Christianorum spo-
liis & sanguine refertissimas non existiment bel-
lo provocari oportere, non video san tempus ul
lum quo iustum bellum indici possit. Neque ve
r in eo nostra versatur oratio, licit ne sint in-
Link to an image of this page Link to an image of this page [P2r p227]ter Christianos ultro citroque bella: scio enim mul-
tos in ea sententia fuisse, ut aliquo casu iustum bel
lum indici posse iudicarent. sed haec fortasse nihil
ad hoc pensum. Qui autem quominus cum Tur-
cis & barbaris praelio decertemus, religione impe
diri nos existimant, neque ullum relinquunt Chri
stianis locum res ablatas auferendi, videntur, mea
sententia, non solm in retinendis Christianorum
principatibus eam gentem praesidiis firmare, sed
ad reliquias quoque opprimendas reddere in-
structiorem. Iam ver quae iniustitia est, aut quae
potius improbitas, per quos armis fueris la-
cessitus, eos bello appetere non licere: qui
delubra, qui fana & templa, qui aras & fo-
cos, qui sepulchra familiaria in luce omnium
expilrunt & violaverunt, horum impunitas
Christianorum authoritate & sententiis possit
esse consignata. Ac si quis est qui Christianam fi
dem vi & armis in vulgus proseminandam esse
non putet, habet cert me opinionis suae laudato-
rem & sequacem. Mal enim se res habet, cm quod
consilio si, & Dei optimi maximi benevolentia ge-
ri debet, id tentatur vi & armis. Nam cm in o-
mnibus actionibus quae ad animum pertinent,
tum cert in religione plurimm privata incita-
tio valet. Sed non est ferendum, vetus illud & iu-
stum Christianae sidei patrimonium, nobis-
que maioribus haereditarium, hominum nefa-
riorum audacia violari, & diripi: quibus non tan-

tum cum religione nostra (hanc enim vel ipsa
natura oderunt) sed cum reliquis virtutibus omni-
Link to an image of this page Link to an image of this page [P2v p228]bus perpetua semper dimication fuit: qui veterem
illam Graeciam sapientiae & humanitatis omnis
theatrum: qui florentissimas Asiae civitates, in qui-
bus primm clara voce & incredibili constantia
de religione Christi decreta perscripta sunt, tanto
studio & admirabili consensione bonorum omnium,
qui Christianorum conventus frequentes oriente
toto, funditus deleverunt, hi tandiu nostrorum ho-
minum patientia abuti possint, horum scelus &
impietas in oculis, in auribus, in lateribus regum
& principum versari permittatur. Sed ut ait lon-
ge optimus pota, κακῶν οὐκ ἔσσεται ἀλκή. In
quibus forsan frustra naturae necessi-
tatibus & miseriis accersen
dis simus perquam
diligentes.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top