Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [P4v p232]

In certamen equi & tauri.

On a battle between a horse and a bull.

Libertatem vendit qui beneficium accipit.

The man who accepts a favour gives away [lit. sells] his freedom.

Cm timet infraeni truculentia cornua tauri,
Nec conferre pedem mollior audet equus:
Imploravit opes hominis, fraenoque recepto
Hostem perfacili proterit ille manu:
Verum ubi signa domum retulit victricia, frustra
Aeternum queritur colla subire iugum.
Sic caveat meritis aliorum qui volet uti,
Ne libertatem venditet ille suam.

When he was afraid of the fearsome horns of the unyoked bull, the horse, being weaker, did not dare either to fight with his feet: He begged the help of a man, and having put on a bridle, he had not the least difficulty in trampling his enemy underfoot. But after he came home victorious [lit. brought back the victorious standards home], it was to no avail that he complained of putting his neck beneath the everlasting yoke. So let him beware who would beg [lit. make use of] favours of others, lest [in doing so] he sell his own freedom.

Link to an image of this page Link to an image of this page [P5r p233]

In quendam, qui cm meam fidem levissimo
beneficio sibi obstrictam haberet, in me fa-
ctus erat licentior.

On someone who having bound my loyalty to him with the most trifling of favours, has become over-presumptuous towards me.

Me dudum ah misero retinet Longinus in aere,
Et pensum ingrati quaeritat officii:
Nec pudet hunc fatuis me compellare querelis,
Dum stultus merito non putat esse parem.
Quo superi redimam mal faustas munere grates?
Ne glebae Sardum me putet esse sibi.[1]

A while ago Longinus entrapped me in wretched debt [Since when] he keeps pestering me to fulfil my disagreeable obligation. Nor does he blush at accosting me about this with his stupid grievance, And meanwhile, idiot that he is, he doesn’t see that he is equally deserving [of complaints]. Ye gods,* why should I win back his ill-starred thanks by fulfilling my commitment? [If I do,] he’ll think me a Sardus for his land.
* I take this to read ‘Quo, Superi, redimam’ (on analogy with similar uses of di). Another reading is ‘Why should I win back the ill-starred favour of a god ...’.

ALIUD

Other

Iam neque me Siculi terrent praesagia tauri,
Nec durum addictae conditionis opus,
Aut aliena olim miseris signata calendis
Aera, Saguntina[2] deteriora fame.
Dum ne, qui eventis partes metitur honesti,
Me scriptum ex tabulis vendicet ille suis.

The omen of the Sicilian bull doesn’t frighten me now, Nor does the toilsome labour [that comes] of being a debtor, Nor indebtedness to another person, which once would have made every month start with a black day,* [The indebtedness being] worse than the famine at Saguntum: As long as that person will judge [my] role as an honest man by the eventual outcome, And not make a claim upon me from his debtor’s lists in which my name is written.
* Interest was traditionally due on the first day (the Kalends or Calends) of the month. The literal translation is ‘once signalled by a wretched Kalends’.

Link to an image of this page Link to an image of this page [P5v p234]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

NE tu quaeso istas ineptias homo tuo quidem
iudicio valde sapiens. Pergisne iterum tan-
quam ex syngrapha agere nobiscum? In quo valde
miror, tibi mea sententia non indocto in mentem
venisse, religionem, fidem, pietatem, officium, li-
bertatem (quae mihi vita ipsa charior est) animum
denique meum apud te obsignatum teneri pos-
se, pusillo credito voluntatis tuae. At beneficium
gratiae & benevolentiae non mutuum pecuniae fuit,
in quo parum laboro: sed cave existimes me ullis
rebus adduci potuisse, ut iudicium animi mei post-
ponerem clientelis tuis. Tu nos vitae ratione tam
mal comparata, tamque parum ex nobis aptos
fuisse: tu de toto genere institutorum meorum
tam fract & demiss iudicasti! tu hominem, &
quod in hominum animis aeternum & ingene-
ratum est, uno merito obstringi existimasti! tu
praeclarissimum libertatis patrimonium, pro quo
etiam vim parenti afferri debere veteres sapientes
iudicaverunt, uno obsequio profligari & affligi!
Tu leges, tu ius gentium, tu vinculum religionis,
quibus authoribus nemo unquam se sui prin-
cipatum abdicavit, obstringi mancipio volunta-
tis tuae: Tibi denique persuasum esse potuit, eos
quorum utilitatibus & terrarum orbis, &
Hoc sublime candens quem vocant Aethera
sese accomadat: quorum causa urbes aedificatae,
vineae institutae, arborum descriptiones & or-
dines digesti, fluminum fontiumque perenita-
tes inventae, quorum commodis & levationi so-
Link to an image of this page Link to an image of this page [P6r p235]lis & Lunae circuitus, reliquorumque syderum
anniversarii statique motus inserviunt, eos mi-
nutissimis officiis & levidensa tua quasi nexu al-
ligari. Sed quemadmodum apud Homerum prae-
stantissumus ille rex regum Agamemnon, Achil-
li
praesenti iracundia inflammato, & verborum
audacia exultanti, cm in maledicendo modum
non teneret, fertur respondisse,

Παρ’ ἐμοί γε καὶ ἄλλοι

Οἳ κέ με τιμήσουσι, μάλιστα δὲ μητίετα Ζεύς

Apud me, inquit ille, & ii qui me colent, maxim
ver consiliarius Iuppiter. Ita & apud te possum

praedicare, me iudicio benevolentiae tuae mirifi-
c delectatum (etsi cert id in nos & perexiguum
& vulgare fuit) sed non patiar etiamsi multo-
ties sit mors oppetenda, vel minimam servitutis
labeculam aspergi libertati nostrae: neque enim
existimo Deum tam esse aversum cuiusquam
salute, ut in unius homunculi beneficio dignita-

tis & splendoris omnis iactura sit ponenda. Ita-
que iis libenter debebimus quibus volemus, vo-
lemus autem apud eos qui nostri rationem ha-
bebunt, sed in omnibus consiliarius Deus. Quod
si tuum in nos semel officium constitit, agnosco san
benevolentiam & liberalitatem tuam: sed molest
fero tanti te hoc bene merendi genus aestimasse, ut
tibi nos eo nomine mirabiliter devinctos iudica-
ris: & liberius qum vel pudor tuus, vel etiam
dignitas, aut si malis libertas nostra pati posset,
mecum expostularis. Miserrima medius fidius eo-
rum in quos aliquid sit collatum conditio, si ex ac-
Link to an image of this page Link to an image of this page [P6v p236]cepta benignitate & gratia velut capite minuan-
tur, ut iam illis, vel suis vel liberis esse non liceat.

Qud si me tibi beneficium repraesentari refi-
cique postulas, rationem habet: sed permitte me
meo more & arbitratu vivere, neque stomachere,
si id meo iure sumam, quod post homines na-
tos ne crudelissimi tyranni subditis suis unquam
inviderunt. Itaque si omnis beneficii comme-
moratio homini pudenti verecunda est, qud
quasi gratiae exprobationem habeat, vide ne pa-

rum honestus iudicere, qui non meriti memo-
riam renoves, hoc enim cert nobis minim
tibi subiratis ferendum fuisset, sed mecum tan-
quam ex tabulis agis, quasi mihi accepto te be-
neficio non sit integrum, non me velle quod tute
apud te domi conceperis. Quid igitur tantopere tibi
non probatur ratio voluntatis meae. An me tam parum
subducta vitae ratione esse putas, ut in eo quod
privato consilio sumpserim, esse mihi per te non
liceat? An qud tale est iudicium animi tui, ut ni-
hil laudes nisi quod gesseris? An qud eos qui
te dissentiunt, plurimm veritate abesse putas?
an qud homini bene natura informatio nefas
esse existimas, id minim assentiri quod ab amico
rogetur? sed id opinor long turpius est in amicis
& necessariis rogandis cupidates suas illorum
dignitati anteponere. Nam ut de se etiam Pericles
dicebat, δεῖ μὲ συμπράττειν τοῖς φίλοις, ἀλλὰ μέχρι θεῶν.
Qud si in tantis angustiis mens versatur tua, si
tam ex aliorum arbitrio tibi vita suspensa est, si deni-
que tam pusillus es & abiectus, ut libertatem uno
Link to an image of this page Link to an image of this page [P7r p237]beneficio proscribas, ut assensionem tuam, iudi-
cium, mentem, addo etiam rationem uno merito
quasi numo addicas, quaeso ne me in societatem
sordium tantarum voces: & patere eum esse ita
ut vult, qui iandudum rebus tam deploratis &
abiectis tanquam severissimo tyranno profu-
git. Potius igitur me vivo terra misceatur igni-
bus, aut mihi Deus non ita sit propitius, qum
ut tua in nos beneficia, quae tamen nisi modica
esse non possunt, me naturae immutent meae. Quae
si tanta extitissent, ut ea nec remunerando illustra-
re, nec ferendo animus meus capere unquam po-
tuisset: debebas tamen pro tua sapientia iudicare,
nullam esse gratiam tantam, pro qua se homo li-
beralis & ingenuus, qualem me & esse & nominari
volo, in servitutem abduci patiatur. At collocan-
tem beneficia amicum non piscatorem oportet esse,
ne non tam bene mereri, qum foenus ad mensam,
exercere videatur. Ac ne forte existimes nos aliqua

aegritudine aut dolore animi, his de rebus tecum
agere, sic statuo, non tam de nobis ipsis, qum de
viri boni officio & decoro disputasse. Quid enim
magis viro forti & sapienti contendendum est,
qum ut in omnibus vitae actionibus in seipso
omniem spem reponat sui, & ea great, quae si non
multitudinis approbatione, at cert honestatis
praesidio sese ipsa tueantur. Nam si in suscipiendis
actionibus virtute ad alium scopum acies ocu-
lorum reflectenda est, si honesti forma non satis-
facit, si alius finis praeter dignitatem quaeritur, ta-
Link to an image of this page Link to an image of this page [P7v p238]men & illud reliquum est, Praestantibus & ma-
gnis viris contra populi opinationem semper
nitendum esse. Quod enim praeclarum est, ex se
cert praeclarum est, etiam si in vulgus non probe-
tur. Qud si quis est tam mirific egregius &

sapiens, ut ea praestare possit, non valde opinor
laborabit num consilio & voluntate sua homi-
num cupidorum studiis sit defuturus. Hactenus
enim amicis & necessariis obsequendum esse
puto, quoad eius fieri per dignitatem & officium
potest, in caeteris amicitiam & benevolentiam

colas. Neque ver vir is, quem sapientem nomi-
namus, ad cuiusquam de se bene meriti sensum ap-
plicabit voluntatem suam, neque in his offi-
cium suum desiderari gravat patietur, quae si-
ne damno existimationis suae non queunt expli-
cari. Quid enim per Dei immortalis fidem, in
homine, bene informata voluntate praestantius?
quid libertate animi melius? quid hominis ex-
cellentiae accommodatius? Non igitur aurum
habere, non divitiis & clientelis praestare, non
in purpura gemmisque conspici gloriosum est:
sed habet mirationem in mediocri fortuna, tam elato
& magno animo esse, ut non tantum aurum & divitias
aspernemur, sed iis qui ea possident dignitate, no-
mine, libertate, vita denique videamur anteire. In
quo igitur M. Cicero Publico Crasso inferior. An
qud ab eo long pecunia superaretur. O animos
nostros nunquam fortunatos, si ex eo quod quisque
possidet dignitas hominis aestimetur. Tibi ergo
cum sit exploratum, nihil vel divinius, vel excellen-
Link to an image of this page Link to an image of this page [P8r p239]tius Deo immortali hominibus datum esse ipso
animo, qui viget, qui sentit, qui discernit, qui an-
tecessiones replicat, qui consequentia providet,
qui denique res praesentes admirabili consilio mode-
ratur, ipse committes ut nihil inter hominem & qua-
drupedem interesse videatur? Egone homini qud
dives est de via decedam? Ego illum propter opes
amplissimas valere iubeam? ego me ei ad placen-
dum accommodabo? sic me denique ipse compo-
nam, ut illius fortuma & res domestica plus apud
me authoritatis & ponderis, qum eius ratio &
mens habitura sit? Nam si mediocri homini qui
virtute & reliquis animi bonis cum divite com-
parandus est, id ego iudicii non sim delaturus, at
hoc diviti tribuam, videor san id honoris & studii
non illius animo (qui tamen in homine princeps
est) sed fortunae & purpurae praestitisse: eoque genere
pluris opes & tecta laqueata, qum hominem
qui ea tenet aestimare. Sed nesciunt homines in
eo illudi praestantiam animi sui. Ego ver quae-
cunque res eventura est, non adducar, ut ea vel
probem vel admirer. Nam in quo elaborave-
runt curae & cogitationes meae, quid ego usu
rerum & cognitione mihi ipse attuli, ut id expe-
tendum iudicarem, quod non esset perpetuum. Quae
sunt igitur illa quae appellas bona? clientelae, amici,
opes, dignitates: at illa non improbo: sed non tam me
abiiciam & prosternam, ut illi me postponam, qui nos
hac una re antecedat. In quo ego prudentiam tuam
desyderare soleo, qui praestantissimum illud di-
gnitatis & animi elati decus quasi cum convitio
Link to an image of this page Link to an image of this page [P8v p240]nobis invidisti. Qud si me virum bonum, si civem,
si liberum existimas, desine ista auribus nostris in-
culcare, quae nemo sapiens unquam comproba-
vit: neque in eo mihi sis molestus, quod ut cuique
salvum esset & integrum, Dei optimi maximi con-
silio & decreto perfectum est. Qud autem ad no-
men illud tuum, habebis debitorem nihil mo-
rantem, & si voles etiam cum usura: quod
cm dissolvero, alios tibi quaeres
qui & mores tuos & tam in-
solentem licentiam ani-
mo moderatio
re sint la-
turi.

Notes:

1. It is not know whether Longinus and Sardus refer to anyone in particular, or perhaps to people known in Coustau’s private life. Longinus could be a person ‘from far away’ (a foreigner), or ‘of long duration’ (i.e., tedious); while Sardus could be a Sardinian - who, according to Erasmus (Adagia, 505 - ‘Sardi venales’ (‘Sardinians for sale’), were not very highly respected. Cf. Emblem 186 of Alciato 1584 ([FALc186]).

2. Saguntum, a town in Hispania, ravaged by Hannibal (now Sagunto, near Valencia).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top