Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [Q1r p241]

In statuam deae Viriplacae.[1]

On the statue of the goddess [Juno] Viriplaca.

Concordiam in matrimonio colendam.

That marital harmony should be encouraged.

Quae dea, quae nostris etiam nunc visitur aris?
Quanta in corde fides, quantus in ore decor?
Haec inimicitias, genialisque intima lecti
Iurgia, coniugibus ponere diva iubet?
Tu cui gratus hymen, cui vincla iugalia curae,
Hanc cole, connubium sola beare potest.

Who is this goddess who we can see even now upon our altars? How great is the faithfulness in her breast, how great the beauty of her countenance! She is [is she] the goddess who bids spouses put aside the antagonisms and intimate quarrels of the bridal-bed.* Let anyone who cares about a happy marriage and the bonds of wedlock, worship her: she alone can make matrimony happy.
* This perhaps makes better sense read as a full stop rather than a question mark.

Link to an image of this page Link to an image of this page [Q2v p242]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

VIriplacae deae (qud coniugibus inter
sese conciliandis praeesse crederetur) statuam
Romani posuerunt: cuius tantm apud illos va-
luit religio, ut quoties aliqua domi inter maritum
& uxorem odia intercessissent, die ex conventio-
tione [=conventione] dicta uterque ad illius statuam se velut ex va
dimonio sisteret, & civilis dissensionis causas re-
citaret: quibus peroratis, simultate ultro citro-
que deposita, quasi per Patrempatratum novum
foedus inibatur. Ac profect coniuges in matri-
monio concordia potuis, quam subsidiis pecunia
rum septos oportet esse, quae si pie & sancte ab eis
colitur, divinum quiddam adfert inter ipsos. Qu

Romanos spectasse non absurdum fuerit iudica-
re, qui ad retinendam in matrimonio benevolen-
tiam, conciliandsque nuptias authores deos cita
verunt. Quam rem etiam ad Iunonis providen-
tiam pertinere existimaverunt, ut non prius in ma
trimonium convenirent, qum illi divinos hono-
res peregissent. Extipices vero quibus cum immo
latorum fissis omnis versabatur cura, de victima
fel extrahebant, ut ea notatione omnibus perspe-
ctum esset, coniugium ipsum felis & iracundiae
expers esse debere. Nam si natura hominibus tri
butum est, ut se vitam corpusque tueantur: eadem
opinor tutela idemque studium coniugibus in-
ter seipsos praescribitur, quos tanto vinculo colli
gavit Deus, ut unum idem’que corpus efficerent.
Qud si quis mal uxori suae evenire cupit, tam
Link to an image of this page Link to an image of this page [Q2r p243]cert naturae ipsi pugnasse sit existimandus, qum
si ipse sibi bellum indixerit. Et quamvis tempori
bus Mosis, cui Domino legis perscriptio data est,
temporum & populorum cupiditatibus sit per-
missum, ut coniuges seipsis diverterent, & res si-
bi suas haberent: tantam tamen licentiae genus ve
lut dignitati Christianorum minim consentaneum
Christus antiquavit, hancque cautionem lege est
complexus, ut nisi ex causa fornicationis divortium
celebraret nemo. Propius est enim, ut quae scelere
suo ius illud sacrosanctum hospitii & societatis vio
lavit, tantae communitatis beneficio privetur. Arte-
misia
quidem apud Cares Mausolum coniugem eo af
fectu & observantia coluit, ut ad incredibilem il-
lum amorem nihil adiungi posse facile omnes iu-
dicarent. Quo deinde mortuo, tantum ad illam volun-
tatem accessit, ut antea dilexisse solum, tunc ve-
r amare videretur. Nam cum moderat desyde-
rium mortui ferre non posset, hac una levatione
se dolorem, si non abstergere, at certe lenire posse
credidit, si mariti cineres absorberet, & illi in cor-
pore suo monumentum extrueret. Praeclara cer-
t illa erga coniugem significatio amicitiae, quae

etiam post aras vivit. Et Cn. Pompeii uxor, cum
mariti vestem sanguine conspersam foro domum re
latam vidisset de salute illius vehementer commota re-
pente exanimata est: quo in casu certissima be-
nevolentiae muliebris signa apparuerunt. Tanta
est enim plerunque inter coniuges suavitas, ut si for
sitan vinculum illud, naturae necessitas dissol-
verit, unusque ex illis vita sit perfunctus,
Link to an image of this page Link to an image of this page [Q2v p244]qui superstes est, non nisi invitus amoenissimam
hanc lucem possit aspicere, & aequalium consue-
tudinem, congressumque hominum, vitam deni-
que sibi acerbam putet. Quae si universi in vita si-
bi tuenda esse proponerent, non tantae medius fidius
sordes, non veneficia, non adulteria in laribus & fo
cis versarentur. Quia ver in collocandis filiabus
Themistoclis sententia minime probatur nobis,
longque antiquius esse iudicamus, pecuniam si-
ne viro habere, qum virum sine pecunia: videatur
cert quodammodo de lucro accidisse, si quod ma
trimonium apud nos ira vacet. Nam ut aequalitas
plurimum ad benevolentiam momenti habet, ita
certe nihil est ad malevolentiam accomodatius
qum animorum fortunarumque dissimiltudo.
Quaerit adolescens mulierum cui amplae sint facul
tates domi, neque ei omnino curae est, si forte illa
multm aetate processerit: unde efficitur ut qui ae-
tate & opibus inter se sunt dissimillimi, etiam vi-
ta & opinionibus plurimum discrepent. Iubet Ari
stoteles Hesiodum secutus, ut virgines ducamus,
qud facil ad voluntatem nostram deduci pos-
sint. Nam ut canem vetulum aegr ad lora condoce-
feceris: ita iam natu grandes mulieres, maxim si
in aliorum manum aliquando convenerint, quo
cunque duces difficilius sequentur. Bene igitur
Thales Milesius pares paribus connubio iungi de
bere existimavit, ut ea concordia, qua ferme una

matrimonium constat, morum similitudime reti-
neri posset.

Notes:

1. The epithet for Juno, Viriplaca, is literally the ‘placater of men’, restorer of peace in marriage.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top