Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [Q4r p247]

Veritas in puteum demersa.[1]

Truth buried in a well.

Ex Democrito.

After Democritus.

Qui toties putei fundo versaris in imo,
Ut verum ignotis prodeat latebris,
Desine, frustrati sunt haec monumenta laboris:
Quidnam illi & nobis soederis [=foederis] esse potest?

You who have been so often busy at the bottom of a deep well, To bring truth [lit. so that truth may come] out from the unexplored darkness: Desist: you’re only creating [lit. these are] a monument to worthless effort! What is Truth to us, or we to Truth?*
* Lit. ‘What alliance [treaty, agreement] can there possibly be between it and us?’

Link to an image of this page Link to an image of this page [Q4v p248]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

MIretur san aliquis, cur cum in pervesti
gatione veritatis tot tantorumque hominum
aetates sint confectae, hodieque reperiantur pro-
pe innumerabiles, qui in ea se versari dicant impen
sius: Democritus autem eam ab hominibus seces-
sionem fecisse, & in intimis putei cuiusdam latere
opinetur, neque illi nobiscum aliquod ese com-
mercium. An qud simul atque in lucem suscepti
sumus, in tanto vulgi errore versamur, ut ea veri-
tatis & virtutis praesidia, quae omni studio tuen-
da nobis natura ipsa commendarat, opinionum
pravitate deleantur? An qud iis opinionum flu-
ctibus obruimur, ut in nobis naturae lumen obscu
retur, vanitatique veritas, & confirmatae opinio-
ni virtus concedat? An qud animus ipse in homi
ne princeps, corporatis voluptatibus tanquam
barbaris captus, laribus sepulchrisque avitis non
invitus caret, neque ad praeclaram illam virtutis
civitatem postliminio redire cupit? An qud in
praestantibus & summis animis fere usu-venit, ut
inter sese dissentiendi studio summopere tenean-
tur: magisque in scientiis pertractandis domesti-
ca gloria, qum ipsa luce veritatis capiantur, eaque
sola probent, quae ipsi secum domi fuerint medi-
tati? An qud eam quamprimum animo expresse
rimus opinionem, nunquam deponimus, diutissi
mque nos noster delectat error? An qud nihil ho-
mini melius, nihil praestantius imperiis & popula
ri gloria iudicamus, & adumbratae laudis imagi-
ne speciem illam honesti contegimus: ut plerun-
Link to an image of this page Link to an image of this page [Q5r p249]que in optimis actionibus potius magistrum po-
pulum & ad vitia consentientem multitudinem,
qum sapientiam sequamur? qua tamen nihil ho-
mini Deo optimo maximo excellentius tributum
est. An qud tanta habendi cupiditate conficimur,
ut sine pecunia nullam vitam esse existimemus, &
praestantissima illa animi bona tantum expeten-
da iudicemus, quantum amplificatio patrimonii,
& rerum subsidia pati pssunt? Socrates quidem,
qui primus rebus occultis, in quibus omnibus
philosophi ante eum occupati fuerant, philoso-
phiam avocavit, ea re se ab Apolline omnium sa-
pientissimum dictum esse iudicabat, qud se ni-
hil omnino scire palam prositeretur, eamque se
putare summam sapientiam, non arbitrari se scire,
quod nescias. Quae sententia cm altius animis

eorum insedisset qui illius fuerunt discipuli, pro-
dierunt Academici novi, qui nihil certo sciri con-
stanter affirmarent, vrique rationes velut ab as-
sensione cohimerent. Qui quanquam (ut ex eorum
sermonibus & vita constare potest) magis verita-
tis perquirendae desyderio qum aliqua animi
aegritudine de rebus omnibus disputarent: hoc ta-
men potissimum disciplinae suae caput effecerunt,
ut ab omnibus rebus velut incognitis iudicium
suspenderent. Nobis ver quorum vari pertur-
bantur animi, quid efficiendum erit cumulatius,
qum ut nunquam incerta pro certis habeamus:
eaque sit nostra in omnibus sermonibus modera-
tio, ut nisi consult de re aliqua nunquam iudice-
mus. Ac quocunque te animo & cogitatione con-
Link to an image of this page Link to an image of this page [Q5v p250]verteris, quid nisi lubricum aut sui parum simile
in hominibus nostris reperias? Nam ut ius civile
caeterasque artes, quae maxim opinionibus con-
tinentur, omittamus, quot quaeso inter nos degunt
dispares dissentientium hominum familiae, quae
de religione aliter atque aliter sentiunt? Neque
temer aliquis quicquam probat, nisi quod sibi
cum caeteris non est commune. Qud si nos simi-
litudine sententiarum Deus colligasset, & ea quae
vari in animis hominum proseminata sunt, ad
idem vinculum, consensumque revocasset (quod omni-
no non despero) facil ex Democriti puteo emergens
veritas, quae nonnullis obscurior videtur esse, in
luce omnium versaretur. Et quanquam ita res sint
affectae, ut plus uno verum esse non possit, nullum

tamen ex illis qui seipsis dissentiunt reperias,
qui non opinationem suam in veritate sitam esse
arbitretur. Unde fit ut quemadmodum in omni-
bus rebus, tum cert maxim in religione pericu-
losae sint dissimilitudines animorum: quas qui to-
lerat, perniciosum quiddam inducit in Ecclesiam,
confusionem videlicet & varietatem. In quo
minus forsan sit ignoscendum iis, qui
incredibilem apud omnes Reipublicae con-
stituendae spem sustinent: quo-
rum tamen negligentia
totius religionis
seminaria pla
n occi-
derunt.

Notes:

1. Cf. Junius, Emblem LIII ([FJUb053]); and La Perriere, Morosophie, no. 48 ([FLPb048]).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top