Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [Q6r p251]

In resupinos.

On the proud.

Ex Africano.

After [Scipio] Africanus.

Si sonipes celebri forsan qui vicit Olympo,
Ducitur insueta credulitate sui,
Nec patitur dulces proprii sessoris habenas,
Sed fraena indomito discutit apta iugo.
Hunc exultantem domitori trade magistro,
Ut discat solitis currere carceribus.
Qui tollis cristas, rebusque elate secundis,
Cerne inconstantis tela parata deae,
Et te ad solius virtutis confer habenas,
In qua vera animi dicitur esse quies.

If perhaps the steed that triumphed in renowned Olympus should be broken in, through being unwontedly biddable, to suffer to wear not the gentle reins of its rightful rider, but to shake [in vain] a bridle suitable for an indestructible yoke: Give up that prancing steed to its almighty master, So that it may learn to run in its accustomed enclosure. If you put on [lit. take up] a plumed helmet, proud in your triumph [lit. exalted by things going well], Keep your eyes open for the weapons prepared by the unpredictable goddess [Fate], And apply yourself only to [taking up] the reins of virtue, in which true peace of the soul is said to be found.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [Q6v p252]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

P. Africanum dicere solitum refert Panaetius,
qui illius aequalis erat, equos triumphorum &
victoriarum opinione plus aequo ferocientes, do-
mitoribus tradi debere, ut illis facilioribus sesso-
res uti possint: ita homines rebus secundis & ex-
ternarum rerum subsidiis nimium sibi praesiden-
tes, ad gyrum rationis & consilii deducendos esse,
ut aliquando fortunae inconstantiam & humanae
naturae imbecillitatem possint perspicere. Quibus

enim fortuna paulo liberalior in votis est, iis cer-
te eventorum ratio non nisi obscura esse potest.
Quorum autem variis procellis & fluctibus vita
iactata est, iis facilis est omnis eventus. Seianum
cosularem hominem memoriae proditum est,
tanta apud Tiberium Caesarem gratia valuisse, ut
universa penè respublica in eius temperatione sita
esset. Is in rebus tam prosperis nihil sibi deesse pos-
se existimabat, quod ad bene & feliciter vivendum
faceret. Sed tamen quia plerunque evenit, ut qui
florentissimis suis rebus lubentes desipiunt, si quid
adversi contigerit seipsos facile recolligant, subi-
ta quadam tempestate omnes eius spes & expe-
ctationes conciderunt. Nam & de repetundis reus
actus poenas ambitionis dedit, & omnium ordi-
num sententiis damnatus est. Iam verò eiuscemo-
di hominum plena est aetas nostra, quorum tam
ambitionis labore vita districta est, ut in fortuna
sola suspensas habeant rationes suas: neque quic-
quam aut expetant aut admirentur, nisi quòd im
peritae multitudinis approbationem moveat. His
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [Q7r p253]idem propositum est quod Cyrenaicis, ut in eo vi-
tae genere felicitatem statuerent, quod in dignita-
tibus obeundis, & tenendo concionibus populo
maximè accommodatum esset. Qui si ad eos ma-
gistratus, quod assidua concursatione prensabant,
sint evecti, videas homines tam parum ex sese aptos
esse, ut illa honorum accessione se sibi immutatos
putent, nefasque esse existiment, eos in amicitia &
fide retinere, quibuscam ante processum dignita-
tis coniunctissimè vixerant. Miserrima certè ho-
minum conditio solùm ea probantium, quae ne-
mo sapiens unquam expetuit. Tanti verò faciunt
ex plebe ad patritios transiisse, ut ea omnia , in qui-

bus antea & multi & prolixi fuerant, infra se po-
sita, & dignitati novae minimè consentanae esse
putent. Si forsitan iis assurgere & quasi de via de-
cedere, à quibus eodem honore provocabantur,
humanum esse iudicaverant, nunc quasi in deorum
immortalium album cooptati, salutantibus eun-
dem honorem impertiri, & grave, & à sua digni-
tate alienum esse arbitrantur. Viam ingressi inte-
grum sibi persuadebant hac & illac oculos defle-
ctere, nunc quasi aliquid supra mortalitatem om-
nem adepti tam se insolenter gerunt, ut in aliquem
oculos cum amoris testificatione coniicere habeant
peccati loco. Uno se dignito scalpunt, ut illa nota à
reliquo vulgo separentur. Non enim decet eos qui
in populo principatum habent, aliqua morum &
sententiarum similitudine ad populum pertinere.

Inepti sanè homines, à quibus quod in animis no-
stris elucescit maximè adumbratae gloriae forma
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [Q7v p254]penitus obscuratur. Neque verò ii sunt, qui qui sint, nesciamus, quique non pluris ornamenta praeclarissimae virtutis, quàm illorum Appianitatem aut Lentulitatem[1] ullam aestimemus. Potest verò ali-
quis esse tam omnis disciplinae rudis, qui istas
ineptias aliquid ad hominis splendo-
rem & gloriam adiungere sibi
persuadeat? Quae si nonnul
lis probentur, sic ta-
men statuo, ea ex
doctis pro-
baturum
nemi-
nem.

Notes:

1.  Appietas and Lentulitas (‘Appianism’ and ‘Lentulism’) were words coined by Cicero (Ad Familiares, 3.7.5 ) to express the attributes of a pronounced aristocrat. The family Lentulus (of gens Cornelia) were prominent Roman aristocrats, as were the family Appius (gens Claudius).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top