Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [Q8r p255]

In immortalitatem litium.

On the endless nature of lawsuits.

Ex Hieroglyphicis AEgyptiorum.

After the hieroglyphs of the Egyptians.

Volvitur in sese, rursusque revertitur ad se
Serpens,[1] nec finis flexibus esse potest.
Haec species expressa fori est, haec forma senatus,
Dum nequit heus minimis litibus esse modus.
Quumque putas finem tantis instare querelis,
Auditur tibi lis, quae fuit una, duplex.

The snake is coiled in on itself, and comes round to meet its own tail [lit. is turned round again on itself], And there is no end to its coils. This is how to describe the nature of the forum [i.e. the law-courts], this is the appearance of the senate, When, alas, even the littlest of lawsuits get blown out of all proportion.* And if you think you can insist upon an end to these great battles, You’ll be granted a double suit where before you just had the one.
* Lit. ‘when there can be no moderation in the smallest lawsuits’. Coustau uses heus (‘ho there!’, almost always found only at the start of a sentence or clause) in place of heu (‘alas’), which could be placed within a sentence in this way.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [Q8v p256]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

VIdeatur forsitan à pietate qua unusquis-
que nostrum erga antiquitatem affectus esse
debet, alienum, ea quae nobis hieroglyphicis suis
veteres Aegyptii prodiderunt, ab institutis patriae
ad consuetudinem moremque nostrum traduce-
re. In quo etsi illi nobis magnopere laudentur, qui
ista praeclara primùm pepererunt, non erunt ta-
men opinor improbandi, qui res absconditas &
arcanas ad naturam & sensus retulerint. Nam AE-
gyptii & qui ad idem littus pertinent Phoenices,
omnium mortalium primi res occultissimas ad
studium & pulverem perduxerunt. quos cùm in
rebus tantis pertractandis ea literarum instrumen-
ta deficerent, quae posteà temporum beneficio ho-
minibus donata, & multarum gentium inventis
consecrata ad posteros pervenerunt, ii notas quas-
dam, & simulachra dicuntur invenisse, quibus ea
quae diuturna rerum notatione effecerant, memo-
riae sempiternae commendarent. Quia autem de
anno & eius partibus apud eos mentio incidebat
frequens, bellissimè annum designari posse iudicarunt,
si serpens mordicus caudam tenens oculis subiicere
tur. Ut enim serpens hoc modo expressus tam se
in orbem componit, ut in ea figura neque princi-
pium neque finem reperias: ita cum sol trecentis
sexaginta quinque diebus & sex horis cursum
suum confecerit, tanta celeritate ad alterius anni
spatia & anfractus revertitur, ut neque prioris
exitum, neque nascentis initia facilè possis agno-
scere. Quin & ea figura, ut ex Ori Apollinis Hie-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [R1r p257]roglyphicis apparet, mundum & universum hoc
designat, & nonnulla alia, quae idem author libro
suo persecutus est. Quae minus forsan nobis sunt
necessaria, apud quos multarum linguarum cha-
racteres in consuetudinem, & familiaritatem ve-
nerunt. Propius igitur ad temporum disciplinam
videtur esse, vetus illud Aegyptiorum simulachrum
ad subsellia forensesque controversias deducere,
eoque genere iudiciorum infinitum & litium aeterni-
tates adumbrare. Si enim ita tuae rationes ferunt,
ut cum aliquo actione vel sacramento conten-
das, aut certè serò reum tuum iudicatum facies: aut
si qua te fortuna ad id beneficii genus adduxerit,
rei primùm iudicatae & decisae, novae aliae lites ve-
lut posthumae agnascentur. In causa haec sunt: iudi-
cum remissio & negligentia: dum non nisi trans-
lativè & perfunctoriè munus suum exequuntur:
& avaritiae lues, quae homines nostros in praestan-
tissimis honoribus cum dignitate versari non con-
cedit. Quid igitur nos de illis sperare oportebit,
quibus cùm longo usu temporum abundè sit per-
spectum, tot imminentium causarum fluctibus
facilè se non posse satis, nolunt tamen aequo animo
pati, alios in eundem ordinem adlegi, qui in eodem
equo inclusi, & publicis malis medeantur, & cau-
sas quascunque anno uno vel altero possint con-
cludere. Ac profecto qui sua non populi causa ad
magistratus accedunt, dum à se dies tanquam à
Chaldaeis peti, & totius civitatis commoda domum
inferri volunt, quamvis soli res tantas & tam im-
mensas sustinere nequeant, parum tamen mode-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  []ratè ferunt in idem munus alios conscribi, quo-
rum societate omnia negotia maturrimè expli-
centur. Mihi certè ii gravissimè offendunt, qui
cùm certò intelligant nisi sex aut decem annis clien-
tes iudicatos sententiis suis dimitti posse, non ta-
men sibi conventum alium dari postulant. Parum
enim Christianum est, iustitiam quam iura omnia
liberaliter & in procinctu reddi voluerunt, his
apud nos in angustiis esse ut neque gratis, neque
pecunia, neque labore tibi eam parare pos-

sis. Sed tamen & hoc in illis hominibus
ferendum est, qui in dignitatibus
renuntiati, magis sua, quàm
civium causa
laborant.

Notes:

1.  Similar images of the ouroboros, or snake with its own tail in its mouth can be seen in Alciato, ‘Ex literarum studiis immortalitatem acquiri’ ([FALa041], and corresponding emblems); Aneau, ‘B. ANULI, ΣΦΡΑΓΊΔΙΟΝ.ΑΙΏΝΙΟΝ, ΚΑῚ ΠΡΌΣΚΑΙΡΟΝ’ ([FANa003]); and La Perriere, Theatre, Emblem LXXXIII ([FLPa083]).



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top