Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [R6r p267 as 167]

Vulgatum de Opilione.

A well-known tale about the shepherd.

Moderatio in subditos.

[One should display] moderation towards those in one’s charge.

Cui dedit upilio simas tondere capellas.[1]
Ah cruciat miseris terga cruenta modis.
Quem tenet Herculei moestum praestatio voti,
Inque uno duplex iugere [=iungere] munus obit:
Parvo multa querens instare tributa novali,
Saepe grave immenso deserit aere solum.

The man to whom the shepherd entrusted the shearing of the snub-nosed fleeces, Oh! how he tortures their blood-stained backs with his wretched methods. The unhappy man who is pledged by a Herculean oath And who sets himself to yoke his double obligation together into a single one: Complaining that great tribute is demanded from little land,* Often he sows [or possibly forsakes] the heavy soil with an immense debt.†
* Novalisis literally, unploughed, or fallow land, though it can simply mean ‘a field’.
† In other words, a man who is already in debt ends up doubly in debt, simply to pay off the interest on his original debt; his creditor is, in the imagery of the first two lines, fleecing him for more than he is worth.

Link to an image of this page Link to an image of this page [R6v p268]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

NIhil his hominibus infestius opinor dici-
tur, qui eos magistratus, in quibus pietatis &
omnium officiorum seminaria apparere possunt,
consecuti, tamen ita in illis degunt, ut non tantum
nulli prodesse velint, sed etiam eos offendant quo
rum studiis & utilitati obsequi debuissent. Quae
res e videatur indignior, qud praeclara illa vir-
tutis ornamenta ad virtutem labefactandam confe-
runt, & in convellenda honestate illam ipsam cui
pugnant, adhibent honestatem. Quid enim res ur-
banas aut bellicas gerentibus accommodatius es-
se possit, quid illorum dignitati consentaneum ma
gis, qum populum omni meritorum ratione (quo
ad eius fieri per honorem potest) demereri? Quid
porr eis magis necessarium, qum cives caede, in
sidiis, concussione & vi armata liberare? Quid
cum illorum administratione coniunctius, qum
ius unicuique tribuere, & perditorum civium co
natus nefarios bonorum cervicibus depellere?
Haec cert & alia honoribus illis tam sunt cogna-
ta, ut ab eis neque re, neque cogitatione separari
possint. Qui autem dignitatem res tantas & tam
praeclaras efficientem ad civium perniciem con-
vertunt, qui provincias spoliant, qui testamenta
divitum aut expectant, aut supponunt cert, qui
omnia habent vaenalia, decretum, sententiam, fo-
rum, domum, vocem, suffragium atque adeo silen-
tium, qui servotum dimissiones faciunt ad diri-
piendas villas, qui vicinos sedibus expellunt, qui
recuperatores nocentibus reis pecunia proscribunt
Link to an image of this page Link to an image of this page [R7r p269]qui accusatoribus pecuniosis quaesitores ad iudi-
cii corruptelam vendunt, qui pro uno vel altero clien
te litem suam faciunt, qui iudiciorum aditum iis
quibus nihil acceperint, intercludunt, qui ab oppi
danis suis maiorum fundos & familiaria sepul-
chra violenta pactione emunt, qui denique nihil
agunt aliud qum ut rem suam efficiant plenio-
rem: hos profecto nemo in officio suo esse existi-
maverit. Et quemadmodum multa sunt vitia quae
virtutem ipsam proxim imitentur: ita & nonnul
li sunt, qui cum se bene & fortiter in magistratu
gerere videantur, tum demum gravius peccent.
Horum plena est eatas nostra, qui simulatione pro
bitatis aliquos in vitae discrimen & accusationem
vocant. dumque foris acerrimi publicorum com-
modorum propugnatores videri volunt, intus ta-
men ita se res habet, ut omnibus facil constet eos
non cum hominis salute, sed cum fortunis & pe-
cunia bellum suscepisse. Sed tamen in tanta oppres
sae virtutis & innocentiae calamitate, nihil est cur
non eos potius qui ista agunt, qum qui haec pa
tiuntur, miseros esse putem. Nam qui falso nomi-
ne apud iudices rei deferuntur, habent cert & hoc
cum Christo & Apostolis commune: qui autem
public ad innocentium cladem, & bonorum per-
niciem operas suas locant, quique quos collatis si-
gnis, & (ut aiunt) aperto Marte opprimere nequeunt
sententiis suis intercipiendos esse censent, tantum
conscientia perturbantur sua, ut semper poenam
ante oculos versari putent: & dies noctesque cru-
cientur. Nam & Dionysius Syracusanus rebus suis
Link to an image of this page Link to an image of this page [R7v p270]florentissimis & tanta imperii gloria, ne quidem
se fortunatum praedicabat: qud illi ut furiae, sic
sua occurrerent malefacta, quae illum etiam in tan-
tus opibus tut respirare non sinerent. Si autem in
turpissimis illis flagitiis hac una re se sustentant,
qud bene curati in vulgo apparent, multo auro,
multis gemmis, non habent illa, mea quidem sen-
tentia, tantum apud Christum & sequaces suos au
thoritatis, ut non baiulos & ex ultima fece
plebis homines, adde etiam ex Chri-
sti sententia meretrices, hisce
leviculis & impotentibus
praestare iudi-
cemus.

Notes:

1. A reference to Virgil, Eclogues, 10.7. Upilio is a rarer form of opilio, found in the same Eclogue (10.19). Coustau, characteristically, uses both spellings.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top