Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [S1v p274]

Ad imaginem Neurorum.[1]

On a painting [or statue] of the Neuri.

Contra agentes in rebus.

Against the powerful [lit. ‘against those who do [things] in things’ - Cicero used the participle agens to mean ‘powerful’.

Prisca tibi memorant homines miracula Neuros.
Queis subitò Antaei sit data forma lupi.[2]
Quis putet humani rutilamia signa decoris
Tam facilè in turpem degenerare feram?
An quia pascendi quorum est custodia ovilis,
Et quibus in populo sors dedit esse duces,
In mediis faciles linquunt incursibus agnos,
Et miserum offendunt improbitate gregem?

The amazing old picture [lit. ancient wonders] tells you of the Neuri people, Who could suddenly take the form of an Antaean wolf. Who would imagine the ruddy marks of human beauty could so easily be reduced to a base wild beast? Or that those whose care is the pasturing of sheep, And whom fate made leaders of their people, Should so easily leave their lambs in the middle of an attack, And let down [cause damage to] their poor flock with their wickedness?

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [S2r p275]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

NEuros populos in Scythia ad Boristhenem
fluvium habitantes, memorant historiae
certis temporum intervallis, tanquam aliquo Cir
caeo poculo ex hominibus lupos fieri, & humani-
tate velut pro derelicto habita, in consuetudinem
feritatis venire. Quòd si aliquis nostrum in
mentem induxerit, valebit tamen opinor apud nonnul
los itineris longitudo, & fortè perficiet, ut quod à
patribus traditum re ipsa experiri nequeunt, id docto
rum hominum authoritati non gravatè velint con-
cedere. Quos tamen si non adducimus, ut hoc mira-
culi genus sibi persuadeant, poterunt tamen illos ni
fallor domestica exempla ad eam rem satis invitare.
Quis enim eos lupos non appellet qui in guberna-
culis & moderatione populi degentes, fortunas ci-
vium evertunt, haereditates expilant, & praestantissimum
egenorum patrimonium rationibus suis referunt. Quis
illos ab hominum tribu ad lupos transisse non iudicet,
qui quasi civibus bonorum omnium tutores ex legis
commentario dati, neque à capite rationem reddunt, neque
se pupillis suis in eam summam debitores scribunt, qua
non solum eos naturae vis, sed etiam lex Dei nexu obliga
vit? Nam si poëtarum praeclarissimus Homerus, agentes
in rebus ποιμένας τῶν λαῶν appellavit: appositè cer
tè eos lupos nominemus, qui non modò à grege suo
oculos deiiciunt, sed in eius dignitate minuenda, for-
tunisque omnibus expilandis occupantur, & ea ad se
mancipio & fructu pertinere volunt, in quorum parte
vel minima non satis ex aequo & bono se à tot
saeculis tutari potuerunt. Quòd si primùm ineun-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [S2v p276]te Ecclesia ei qui omnibus bonis liberaliter datis
mediocre quiddam sibi recipiebat, pro nefario
scelere datum est, & poena avaritiae constituta,
quid faciet qui non tantùm sua sibi habet, sed hae-
reditatem Dei & pauperum fortunas diripit, &
dimensum Domini ad amplificationem familiae suae
conatur traducere. Nam ut novissima conferamus
primis, cui tandem ex nostris iudicatum non est,
principes illos viros qui quondam Christianam
rempublicam legibus & institutis fundaverunt,
ita animo affectos fuisse, ut à propriis commo-
dis oculos removerent: seque propemodum & sua
à se longè posuisse, ut reliquos eiusdem fidei so-
cietate Domino adiungerent. Qui cum omnem
pro praestantissima religione concertationem su-
sciperent, rebus suis non parcerent, & finem apud
populum agendi non facerent, inter eos tamen in-
ventus est nemo, qui tot officiis piè & sanctè ser-
vatis non se officio suo defuisse certissimè iudica-
ret. Horum res gestas pleno ore laudant omnes:
illorum vitam imaginibus, trophaeis & immorta-
litate consecrant: quam etiam si facilè possint, no-
lint tamen imitando consequi. Praedicatur à no-
stris, & mea sententia optimè D. Martinus, quòd
hominem paupertate & vi hyemis planèconfe-
ctum parte vestis liberaliter concessa recrearit.
Hoc tam peaeclarum [=praeclarum] facinus si quis ex nostris in
populi corona faceret, ab omnibus opinor ri-
deatur. Talium virorum exempla quotidie in te-
ctis nostris versantur. quàm benignè, quamque ho
spitaliter erga suos se gesserint, domestica monu-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [S3r p277]menta nos ignorare non sinunt. Sed tamen in ea
opinatione sumus ut non tantùm ad res tam prae-
claras accedere & iisdem beneficiis de nostro ho-
mines demereri non velimus, sed sit nobis mole-
stisimum parem illis rationem ascribere, quorum
opes non Christus tantum, sed etiam Ecclesia re-
cens fidei nostrae commendavit. Itaque maiorem
in dies ex libertate cuiusdam mendici voluptatis
fructum capio, qui cum praesente me sordidatus
& fructum capio, qui cum praesente me sordidatus
& supplex ab Ecclesiastico homine divite preci-
bus contenderet, ut illius opibus in summa sua pau-
pertate tegeretur: is ubi primùm se nihil proficere
perspexit, iam non ut reus aut pullatus, sed quasi
quidam magister morum divitem illum severis-
simè increpavit: nihil se quod non suum esset pe-
tere assevrans, Tibi, inquiens, salvis legibus pur-
pura & vestibus oloberis indui, diffluere deliciis,
& Christi patrimonio ad lasciviam abuti possit li
cere: nos autem pauperes, quorum salus & Domi-
no iucunda est, & vobis etiam commen-
data, fame & vulneribus oppressos,
iacere: ex vobis autem reperi-
ri neminem, qui divitiis
suis rationes tam affli

ctas & tantam ca-
lamitatem so-
lari ve-
lit.

Notes:

1.  Neuri or Neures: people of Scythia or Sarmatia, thought by the ancient Greeks to be magicians. Herodotus (The Histories, 4.17.1) placed them in the area which today corresponds to eastern Poland.

2.  Antaeus was the name of a huge giant in Libya, slain by Hercules: perhaps Coustau in the context of this wolf means ‘gigantic’, as we might say ‘Gargantuan’.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top