Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [S7v p286]

Contrarium priori.

Contrary to the previous.

Ερμὼνιο χάρις.[1]

The grace of Hermonia.

Quid tibi nobiscum est furioso Hermonia vultu,
Cui dextram[2] semper trita lacerna egit [=tegit] ?
Cuique rapax levae medios supereminet ungue
Polipus, ingrati signa supercilii.
Hinc effer scelerata pedem, teque abde tenebris,
Nec tibi sit tota dictus in urbe locus.
Num satis est mentis generosa insignia Gallae
Tam subito calabris contemerasse notis?[3]

What are you and I to make of Hermonia, with her mad looks, Whose right hand is always hidden by a worn-out cloak, While a grasping cuttlefish [or octopus] protrudes from the nail [or claw] of her left hand, A symbol of ungrateful arrogance. Get you hence, you wretch; go to hell, And let there be no place dedicated to you anywhere in the city. Do [i.e. presumably don’t] you think it’s enough to have defiled the noble distinction of Frenchmen’s minds so suddenly with your notorious Calabrian [southern Italian] practices?

Link to an image of this page Link to an image of this page [S8r p287]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

HErmoniam gratiam iis quas superius
memoravimus veteres ex adverso posue-
runt: ex cuius opinor officina capitalis illa vox est
profecta, quae seipsum omni officio & studio com
plecti, eam demum summam & bene constitutam
charitatem esse censet. Illi nihil unquam proba-
ri potuit, nisi quod cum privata utilitate rationem
coniunctam habet: & ei cum praestantissimis virtu-
tibus, quae homines ad mutua benefacta exuscitant
aeterna prope est dissociatio. Quia enim regalis il
la Iesu Christi sententia, Hoc unum tibi superest, ven
de omnia quae habes, & sequere me, vel ab iis qui

christianae disciplinae principattum tenent, repu-
diata est, placuit ut de saluberrimi decreti abroga
tione ad senatum referretur, tandemque populare
senatus consultum factum est, ex quo qui commo
dis suis immorerentur, neque de pecuniis cogitan-
di tempus ullum intermitterent, diligentiae & etiam
charitatis virtutisque omnis laudem ferrent. Et quem
admodum apud Aristophanem quidam dii, quia
parum utiles civitate eiiciuntur: ita nostri eas vir
tutes quae sine aliqua patrimonii iactura explica-
ri nequeunt, reliquarum ordine movent, & quasi stipen
diis expungunt. Quorum cupiditati e minus iu-
dicio optimorum mos sit gerendus, qud non
tantm in eo genere offendunt, sed facinus
suum honestatis patrimonio conantur praetexere.
Quem enim ex illo hominum numero reperias, qui
non est potius invidos, qui ista damnant, qum cae
teros qui approbant stultos & dementes arbitretur.
Link to an image of this page Link to an image of this page [S8v p288]Apud necessarios suos in creditum ire pro scelere
habent, quasi ea re filiorum causa fiat deterior in
quo non vident homines inepti, nullum patrimo-
nium praestantius patribus filiis relinqui posse,
amicitia & necessitudine, ex qua saepissim filii
maiores qum ex paternis bonis fructus capiunt.
Se & Christianos & viros bonos appellari volunt,
Christianas autem actiones ne attingunt quidem.
In beneficiis collocandis fortunam ipsam, non mo-
res aut genus sequuntur: quod eum qui aut bene
moratus, aut consanguineus est, satis insita illa bo
nitate aut coniunctionis vinculo ad illorum com
pendia incitatus sit futurus. Apud eos gloriosum
est cit rem facere, & ipso momento ex paupere
divitem apparere: quod tamen ex eis qui inter Ethni
cos sapientes habiti sunt, laudabile duxit nemo:
qui autem pauco contenti vivunt, quia
illis forsitan ad rem suam locuple
tandam de foro adiumenta de
sunt, & stolidi & igna-
ri nominan-
tur.

Notes:

1. The identity of Coustau’s ‘Hermonia’ is a bit of a mystery, and the French text makes it no clearer. Coustau indicates that she is a Grace, yet antithetical to the Graces. She seems to combine the names and attributes of Harmonia, daughter of Ares and Aphrodite, goddess of concord, known for a necklace that brought chaos into the lives of those who possessed it; and Eris, her sister, goddess of discord, who threw the Golden Apple that began the Trojan War. Harmonia and her husband Cadmus were turned into serpents or dragons. Alternatively, Hermione, daughter of Menelaus and Helen, also caused lots of chaos and discord in her life...Or heresy personified?

2. It may be noted that the woodcutter forgot that his picture would be reversed when printed.

3. The meaning of the end of this emblem is also nearly incomprehensible.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top