Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [T2v p292]

In veterem morem.

On the customs of olden days [or of the ancients].

Contra parentes qui filios sine iudi
cio in monasteria coniiciunt.

Against parents who fling their sons [or children] into monasteries without an appeal [or without a trial / good judgement].

Filius ex alto grandaevum ponte parentem,
In rapidas quondam praecipitabat aquas.
Sed nunc in miseros reiecta est alea natos,
Et patrias norunt in sua fata manus:
Anne quod invitos in claustra immania natos
Sub rigida impellunt religione patres?
Subque feris cogunt traducere legibus aevum,
Et quasi pistrini voluere pondus iners?

Once upon a time a son would push his elderly father off a high bridge into the rapid waters below. Now, however, the tables are turned on [lit. the die has been recast against] the wretched sons, and they are all too aware of their fathers’ hand in their fate: Why else do fathers drive their unwilling sons into oversized cloisters under [the aegis of] an inflexible religion. And drive them to betray the age with a fierce rule and, as it were, to keep on pounding the treadmill* to shift a dead weight.
* Pistrinum: literally, a mill, and by extension, drudgery.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [T3r p293]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

NEc verò illud omittendum puto, quod &
praesentis Christianorum luctus indicium est,
& praeteritae calamitatis significatio, ad eum sta-
tum res nostras constitisse, ut deliberatius multò
ad stipulationem rerumque contractarum nego-
tia, quàm ad vota religionis nuncupanda acceda-
mus. Nam qui res mancipii emunt, aut pecuniam
ad foenus collocant, non prius negotium transi-
gunt, quàm rei quae in contractum venit conditio-
nem, & debitoris qualitatem, accuratè perspexe-
rint: at in monasteriis capessendis, tantus plerun
que est nostrorum hominum impetus, tanta vo-
luntatis incitatio, ut re saepe non quaesita eò se con-
pingant, unde aliquando sese vellent explicari. Ac
profectò diu est deliberandum quod sit semel sta-
tuendum, neque longa voluntatis permansio
in eo esse potest, quod temere & sine iudicio sis
aggressus. Sed tamen temeritatis suae pensum, fe-
rant, & de si ipsi querantur tantùm qui se scien-
ter necessitate voti alligarunt. Qui autem ea sunt
aetate ut de bonis aut fugiendis iudicium ipsi fer-
re non possint, & in honesti & turpis delectu omni-
no caecutiant, non videantur in culpa esse, si iussu
& severitate parentum adducti ei se vitae generi
addixerint. Incredibile profectò immanitatis ex-
emplum, tam parum filio patrem prospectum vel
le, ut id ab eo exigat, quod ipse sibi in vita praesta
re non potuit. Neque vero mea sententia quicquam
sceleratius in universa Christianorum communi-
tate dici potest, quàm quòd inter nos vulgo audi-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [T3v p294]tur, ab aliquo parente, filium unum aut plures in
monasterium elocatos esse. Indigna certe Christia
na religione sententia: non enim aptè neque ad de
corum accommodatè dicitur, Pater filium suum
monasterio devovit: sed & melius & ad voti natu
ram ornatius, filius ex politica ad monasticam vi-
tam discessionem fecit. Nam si in his quae facti sunt
ex Iurisconsultorum sententia patria potestas non
cernitur, si qui monasterio se obligant, pontificali au
thoritate ab im perio patris absolvuntur, quid est
quod in religiosa vita attingenda plus momenti
& ponderis paternis iussis quàm liberorum volun
tati tribuatur. Non enim ex patris aut cuiusquam
alterius vindicis authoritate ingressus ille metien
dus est, sed eius qui in illa vita sibi senescendum es
se putaverit, voluntas erit ponderanda, qui si se to
tis animis tali solitudini velit applicere, verendum
opinor non erit, ne non Deo propitio & laudatore
id fecisse iudicetur. Non est verò consentaneum
quosdam aliorum causae tam parum aequos esse,
ut vitae suae felicitatem in viola & rosa ponant, in
caeteris autem vitam beatam etiam in taurum Pha-
laridis
putent descensuram. Et quae tanta est iniu-
stitia, ut qui aegrè in matrimonio pudicitiae leges
servaverit, alios in coelibatu velit esse continentes.
Quae non eò à nobis dicuntur, ut eos qui se à nego
tiis popularibus ad illud vitae otium contulerunt, de
sententia decucam. Bellissimè enim cum eo videtur
agi, qui ex Pauli consilio animum suum ab hac foren
si vita, tanquam ab aliquo libidinis scopulo, ad coe
libatum appulerit: sed patribus venia danda non
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [T4r p295]est, qui vel imprudentes vel etiam invitos liberos
suos eo nexu devinciunt: quasi verò Deum optimum
maximum in consilium adbibuerint, qui solus quos
voluerit beneficio continentiae augere potest. Ac
sanè finem nunquam inveniet cupiditas, cuius no
ta si qua nobis impacta est, facilè omnes pietatis
& iustitiae leges ex animis nostris delet & dispun-
git. Ex qua & illa labes nomini Christiano inusta
est, ut qui patrimonium suum cumulatius facere
volunt, & nonnullis filiabus conditionem amplio
rem quaerere, caeteras in monasteria coniiciant.
In quo turpe & flagitiosum est tantùm quaestu &
lucro retineri, ut filiorum salus futura vita
negligatur. Sed haec fortasse frustra a-
pud eos, qui comparatione pe-
cuniae non habent quod
laudere pos-
sint.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top