Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [T7v p302]

Exemplum sapientis & stulti.

The case of the wise man and the fool.

Longinquitas temporis adfert
omnia.

Good things come to those who wait [lit. a long time provides everything].

Vir sapiens caudam, paulatim vellit equinam
Quam non una semel vis superare potest.
Tempus edax,[1] variusque labos tibi cuncta rependent:
Aude igitur, nec spe deiiciare tua.

A wise man pulls out a horse’s tail little by little, When one single pull would not be strong enough to succeed. Devouring time and all sorts of hard work will give you all your rewards: So be brave, and don’t be discouraged.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [T8r p303]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

PRaeclara certè illa à veteribus usurpata
sententia, par esse omnes omnia experiri, qui
res magnas & magnopere expetendas concupie-

runt. Sed tamen in iis qui desperatione minimè de-
bilitati illud cursum tenere solent, varii saepe &
mutabiles casus acciderunt. neque enim magna se-
quentem satis est spe assequendi non deiici: sed ea
praeparatio adhibenda est, ex qua non omnino in-
certa potiundi expectatio consequatur. Nonnulli
autem sunt qui quanquam à rebus magnis diffi-
cultate non possent removeri, quia tamen ea sibi
non deligebant, quae ad potiundum accommoda-
tam & coniunctam rationem habent, saepissimè
in media contentione restiterunt. Nam & aliquae
sunt res, quae primo impetu neque diligentia, ne-
que labore teneri possunt: eadem beneficio tem-
poris & patientia facilè superantur. In his adipi-
scendis si quis tam malè de rebus iudicat, ut ne-
que eventum sustinere, neque desyderium suum
aliqua spe lenire possit, plerunque accidit ut te-
meritatis suae poenas luat. at verò & alia sunt per-
multa, in quibus nisi prima aggressione animum
intenderis, eas non sis adepturus. In his omnibus
qui acres officiorum disceptatores esse volunt,
iudicium adhibebunt, ut quoties res ita postula-
bit, vel rem celeritate incredibilii exequantur, aut
in laxiorem diem negotium trahant. Cn. quidem
Pompeius vir omnis memoriae & omnium saecu-
lorum princeps, Caium Caesarem in Macedonia pu-
gna memorabili fuderat, & vel ipsius Caesaris te-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [T8v p304]stimonio bellum civile penè confecerat, si in tam
prospera fortuna hostium reliquias esset persecu-
tus. Sed praestantissimo imperatori vincere parva
quidem res est, nisi etiam victoria uti possit. Itaque
misera illa praelii Pharsalici fortuna consecuta est,

& Pompeii direpta castra: hacque una plaga acce-
pta populi Romani maiestas & splendor conci-
dit. In eo praelii Pompeium suis ferunt edixisse,
quod etiam ab ipsis Lacedaemoniis saepissimè fa-
ctum accepimus, ut impetum inimicorum, & pri-
mos illos motus patiendo sustinerent, & quo ad
eius fieri posset à suo capite depellerent: se autem
ad nocendum servarent, cum adversa acies penè
defessa & labore confecta videretur. Quod tamen
C. Caesar neque probat, neque à Pompeio summo
imperatore edictum esse existimat. Est enim, ut
inquit ille, quaedam incitatio atque alacritas in
nobis quae studio pugnae ducitur. Hanc non re-
stinguere, sed inflammare imperatores debent.
Contra verò Carolus is, qui ad deditionem com-

pulsa Ioanna regina Neapolim & utranque Sici-
liam
occupavit, Ludovicum Andem cum maxi-
mo exercitu venientem fugiendo fregit,[2] neque cum
eo intempestivè bellum committendum esse exi-
stimavit, quem aliquando temporis longinquitas
esse oppressura: neque unquam adduci potuit ut
in eum acies suas explicaret, quem patientia fran-
gi posse non diffidebat.

Notes:

1.  Ovid, Metamorphoses, 15.234: ‘tempus edax rerum’.

2.  This complicated scenario involves Queen Giovanna I of Naples and Sicily, who adopted first her cousin, Charles of Durazzo, to succeed her, then changed her mind and adopted another cousin, Louis d’Anjou, causing an inter-familial struggle that ended in her murder and the defeat of the troops of Louis being defeated by those of Durazzo (King Charles III of Naples) in 1382.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top