Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [V1r p305]

In virgam Palladis.

On the sceptre [rod, wand] of Minerva.

Scientiam ditare.

That learning enriches.

Virgula, Cecropiae quondam sacrata Minervae[1]
Fertur Amalthaea plura dedisse capra.
Eius enim optatis succedent omnia votis,
Cuius in acceptum se dabit illa sinum.
Illam Neritium[2] fractum labentibus annis,
Ad pubertatem restituisse ferunt.
Quisquis Palladias totis quinquatribus artes
Emit, & Aonii pocula sacra iugi,[3]
Huic nil deesse potest, hunc pleno copia cornu
Imperat Attallica conditione frui.[4]

The rod [or sceptre] that was once sacred to Athenian Minerva, is said to have given more than the Amalthean goat.* For everything will go according to his prayers for the man into whose acceptable breast she gives herself. They say that when the Neritian [Ulysses] was stricken by declining years, it restored him to the bloom of youth. Whoever acquires the skills of Minerva for the length of the Quinquatria, and [drinks] the sacred draft of the Aonian mountain, can never lack for anything: the riches of a full horn will dictate that he enjoys the lifestyle of an Attalus.
* i.e. more than the 'Horn of Plenty'.

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [V1v p306]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

OPtime certè & ad rerum maximarum diu-
turnitatem accomodatissimè machinata est
natura, ut in quibus rebus multum operae & labo-
ris impendimus, in his mirifici utilitatis & com-
modorum fructus consequantur. Quae res ad le-
vationem vigiliarum, quibus qui in studiorum
cursu versantur seipsos conficiunt, magnopere
valitura est. Quis enim tam parum sui memor à
natura est effectus, quem non aliquando in studio-
rum contentione praemiorum & dignitatun ce-
perit expectatio? Quis tot noctes & dies commo-
dorum magnitudine non sarciat? Nam nec mea
sententia principes illi Philosophi, qui quondam
doctrinae studiis nomen sibi immortale pepere-
runt, tantum in gymnasiis contendissent, nisi ad
ipsam gloriam, utilitatis ratio accessisset. Quod ve
rò existimamus spe lucri maiores ad navandam in
literis operam esse factos? Nam & Plato, qui primus
novum & perfectum eloquendi genus ad Philo-
sophiam attulisse fertur, non existimavit à digni-
tate & Platonis & Philosophi alienum esse, si clien
telis foroque Dionis & Dionysii tyrannorum ute-
retur: paucique sunt tam duriter Stoici, qui sum-
morum regun & principum liberalitatem defu-
gerint. Optima igitur ratione in eo consilio quod
turbulentissimis Ecclesiae temporibus Basileae ha-
bitum est, decrevit conventus frequens, ut ii soli ad
beneficia & magistratus ordinatum in ecclesia pe-
tendos vocarentur, qui vel Theologiae, Iurisque stu
diis, vel humanioribus literis praestantes haberen-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [V2r p307]tur: quod etiam memoria nostra conventorum fide
praestita, inter sedem & Regnum confirmatum est.
Ut ii ex quorum ludo principes viri ad reipubli-
cae gubernacula aptiores esse solent, fructum ali-
quem caperent contentionis & operae suae. Sed ta-
men quotus quisque est qui in beneficiorum desi-
gnatione facienda, non magis affinitatis & amici-
tiae, quàm virtutis & scientiae causam sequatur:
quique non potius ex domo histrionem aut corum,
quàm eruditum hominem de ludo instituat?
Bene enim se rem habere putant, si qui-
bus auspiciis in eas dignitates
aliquando sunt adlecti, iis-
dem caeteri homines il-
lorum authoritate
magistratus
ineant.

Notes:

1.  Pallas Athene (Minerva) was the tutelary deity of the city that bears her name; Cecrops was the legendary founder of Athens.

2.  Neritius: ‘the Ithacan’, from Mt Neritus on Ithaca, i.e. Ulysses.

3.  The Quinquatria were two festivals sacred to Minerva (19-23rd March and 13th June). Aonia refers to the Muses.

4.  Normally spelt Attalica: referring to the legendarily wealthy kings of Pergamum in Asia Minor, the last of whom, Attalus III, bequested his kingdom to Rome on his deathbed.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top