Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page Link to an image of this page [V2v p308]

In oraculum Appollinis Sybarithis
redditum.[1]

On the oracle of Apollo given to the Sybarites.

Deus dignitatis & gloriae suae retinens.

God maintaining his dignity and glory.

Sybaris arcanas cupiens cognoscere causas,
Fatidicos fertur consuluisse deos:
Auditum ex tripode est,[2] aderit tum terminus urbis
Et cadet infesto cuspide gentis honos,
Quum plebs divinos mortalibus addet honores,
Et quum homine incipiet vilior esse Deus.
Impie quid properas homine aequare Tonanti?
Te docet extremo Sybaris usa malo.

Desiring to know the secret state of things, the Sybarite is said to have consulted the oracular deities: The voice of [lit. from] the oracle was heard to say: ‘the end of your city will come, and the honour of your race will fall to enemy spears, when the people start according divine honours to mortal men, And when God begins to be [thought] lower than men.’ You man of sin, why do you hastily judge men equal to [Jupiter] the Thunderer? The experience of the Sybarite, and [lit. by] its dreadful end, teaches you your lesson.

Link to an image of this page Link to an image of this page [V3r p309]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

PEpniciosum & infame genus eorum ho
minum Paulus existimavit, qui cum anni-
versarios syderum astrorumque motus, caelestia-
que ipsa contuentes praestantissimis testimoniis
maiestatem Dei sibi perspectam cognitamque ha-
buissent, tam se naturae immutarunt suae, ut in hae-
reditatem gloriae, quam solam Dominus ampli-
tudini suae propriam esse iudicavit, homines de-
ducere non formident. Quae enim ulla hominibus
cum Deo optimo maximo laudis societas esse po-
test, nisi leonina? ut cum omnia summa de Deo
praedicaris, nulla vel minima pars ad hominem tra-
duci possit. Et cert per Esaiam Dominus velut
testat praedicavit, se gloriam suam alteri non da-
turum. Quis enim tam parum sacra monumenta
cognitione attigit, qui non videret aliquando Deum
gloriae suae tam Zelotem esse, ut alium in possesio-
nem illam venire temere non sit pssurus? Magi-
stratibus quidem & iis quos fortuna in amplissi-
mos dignitatum evexit gradus honorem tribue-
re, & ethnicis & Christianis iubemur decretis. Nam
Mariae sorori Mosis, qud contra fratrem silentia-
rium Domini liberius esset locuta, ex continenti
poena temeritatis Domino constituta est. Et pue
ri qui Helisaeo cum Iocis & risu obviam proces-
serant, canibus discerpti sunt. Census ver qui
populo regibus inferretur, Samuele iussu Domi-
ni descriptio facta est, ut omnibus notum esset eos
quos Deus tantis dignitatum insignibus decora-
vit, nobis quoque summa observantia coli debe-
Link to an image of this page Link to an image of this page [V3v p310]re. Sed tamen si qui sint inter nostros tam minuti
Philosophi, ut Deum & principes viros eodem ho
noris concludant loco, tales insanos & dementes
impun quivis iudicaverit.

Quid enim, inquit pota ingeniosus, sibi credere de se
Non possit, cum laudatur diis aequa potestas?

Iam igitur qui in aulis degunt, maximam se gra-
tiam apud principes inituros sperant, si eos divi-
nis laudibus socios ascribant. Ridiculum cert
mentiendi genus ea ipsa comminisci, quibus natu-
rae, senectutis & valetudinis incommoda penitus
repugnant: quorumque veritas tot rerum & even-
torum periculis perspici cognoscique potest. Pla-
cet igitur Philippus ille rex Macedonum apud Lu
cianum
, qui Alexandro filio pro summo flagitio
ponit, qud is rerum gestarum magnitudine ela-
tus divinos honores sibi decerni & haberi passus
esset: cum tamen antea in bello vulnere accepto la-
crymarum vim minim tenere potuisset. quae res
Dei praestantia aliena est. Civitas quidem Syba-
ritharum
, cm rebus secundis uteretur, quid Reipublicae
eventurum esset oraculum sciscitatum venit: cui
responsum est, civitatem omnino labefactatum iri,
cum is honor quem diis immortalibus maiores
tribuerant, ad homines transferretur. Qua enim
re animum Dei nobis magis alienari posse arbi-
tramur, qum illius maiestatem tam apud nos o-
blivione sopitam iacere, ut humanam imbecillitatem
ad praestantissimum illud numen deducamus? Ne-
que ver Diagoram Melium, Theodorum Cyre-
naicum
, & eius generis homines, si modo sunt alii
Link to an image of this page Link to an image of this page [V4r p311]qui Deum omnino esse negaverunt, existimem ci-
vitatibus suis capitaliores unquam fuisse, qum
eos quibus excellens illud & perfectum quod
Deum vocant, moribus nostris exprimitur. Qui
enim, quod cum summa illa aeternitate perpetu
sociatum est, sermonibus suis ad alios conatur tra-
ducere, quid aliud quaeso putetur effecisse, qum
ut eam mirationem, qua Deum suspicimus,
nobis de manibus excutiat, & pietatem,
quam erga Deum optimum maxi-
mum in cuiusque nostrum
animis vel ipsa natura
peperit, peni-
tus evellat?

Notes:

1. The inhabitants of Sybaris, in Southern Italy, proverbial for their effeminacy and debauchery. See also in Coustau, ‘Sybaritha in plateis’ ([FCPb015]).

2. Tripus: the tripod of the Pythia, the priestess of Apollo at Delphi; hence, the Oracle of Delphi, and by extension, any oracle.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top