Switch to Dual Emblem Display

Page icon Link to an image of this page [A1r p1]
EMBLEMATA,
CUM ALIQUOT
NUMMIS ANTIQUI
OPERIS, IOANNIS
SAMBUCI TIRNAVI-
ENSIS PANNONII.
ANTUERPIAE,
EX OFFICINA CHRI-
STOPHORI PLANTINI.
M.D.LXIV.
CUM PRIVILEGIO. Page icon Link to an image of this page [A1v p2]
PRIVILEGII TENOR

Regis privilegio cautem est, ne quis citra voluntatem Chri-
stophori Plantini imprimat, aut alicubi impressos importet,
venalesve habeat libros, quorum titulus est:

Emblemata, cum aliquot nummis antiqui operis, Ioannis Sambuci Tirna-
viensis Pannonii.

Ars potica Horatii, & in eam paraphrasis, & Commentariolum Joannis
Sambuci Tirnaviensis Pannonii:

Tomus primus Commentariorum in Claudii Galeni opera, medicorum prin-
cipis, complectens interpretationem Artis Medicae, & librorum sex De locis
affectis:

die impressionibus absolutae intra sexennium. Qui secus faxit, tum
confiscationis librorum ipsorum, tum ver quinquaginta floreno-
rum poena, fisco Regio exsolvenda, multabitur: ut latis in Re-
gio diplomate expressum est. Dato Bruxellae V. Calend. Februarii.
Anno M.D.LIII. Signato

Fabri.

Page icon Link to an image of this page [A2r p3]
DE EMBLEMATE

QUOD EMBLEMATUM,
quae fer κατὰ πάρεργον operibus,
pro materiae locique ratione, or-
namenti atque varietatis caussa
inseruntur, genera sint tria, no-
tum est. Quroum exemplo quae praesertim
ad morum doctrinam pertinent, figuris qui-
busdam, potarum ut modo delectent, ma-
gisque accendant, obduci vera, involvique
solent, ut ὡς ἐν τύπῳ notae, ac signa ὁριστικὰ
sint, καὶ κατανοητικὰ. Nam τὸ ἐμβάλλεσθαι iniice-
re, ac proponere aliquid obscurius, quod ex-
plicationem, atque cogitationem requirat,
etiam Graecis significat, sed sine dubitatione,
aut interregatione melis fiunt, ac problematis
obscuriora, & dilemmatis, aenigmatis apertiora
videntur.
Symbola autem seu παράσημα, ipsae
rerum picturae, ac imagines dici, quasi tes-
serae, veris possunt: cognata haec tamen, &
vix, ut ἐικὼν, καὶ μεταφορὰ, dissident. Ac etsi
haec ut problemata universa constitui possunt:
trium tamen praecipu sunt generum, quo-
mod & ipsorum expositio, & intelligentia.
Nam & de moribus, & natura, & historica,
fabulosaque, διὰ χαρακτηρισμῶν, καὶ συνθημά-
των
commod finguntur: sed imprimis vitam,
Page icon Link to an image of this page [A2v p4] ut historiae, volo erudiant, ut quemadmodum
illae sunt Philosophia ἐιδωλοποίος, ita haec in
oculos notis quibusdam incurrant, animumque
auditoris agunto, quod non secus, qum Po-
sis τὸ σύνολον τὰ λήμματα μίμησις ἐστὶ. Itaque te-
cta, arguta, iucunda, & vari significantia sint,
mutuoque illa tria genera vim, figurasque im-
pertiantur. Ipsa rerum simulachra si vulgaria
sunt, abditum innuant sensum, obscuriora,
non tamen κακόζηλα, aut κακόπλαστα, aut ἀπί-
θανα
(cuiusmodi vel in Virgilio & Homero
diligentia conquiras, & Aristophane, qui nu-
bes inducit loquentes) doceant apertis, dum
analoga sint. Interpretatio ver, ut fabula-
rum, triplex adhiberi potest, eadem quip-
pe sedes, atque loci utriusque sunt. Siqui-
dem & μυθικῶς, & ῥητορικῶς & φυσιολογικῶς,
qu & ἀλληγορήματα pertinent, expositionem
admittunt: etsi non omnia tam lat pateant,
quoque sunt angustiora, hoc magis dele-
ctant, iudicioque & sapientia nituntur, ut
epitheses potarum propriae, & aptae, velut
σφραγίδες, & συγκαλλύμματα, ut Phalereus
appellat.

Non satis ergo vident, quid Emblema sit,
qui quasvis sententias, historias, fabulas vulg
tritas, umbris figurarum, res eodem expri-
mentibus modo, aut quodlibet heroum di-
ctum lemmate informatum, emblema exi-
Page icon Link to an image of this page [A3r p5] stimant. Quis enim hoc pacto non pota-
rum γνώμας, fabulas, exempla historiarum
omnia, proverbia, apophthegmata non suffi-
gurarit? Ut si semiputatam vitem, pro negli-
genti patrefamilias, muscam contra elephan-
tem pro temeritate, laterem lotum, pro ina-
ni labore, Curtii votum, Horatii factum pro
fortitudine, & quae huius generis de Vale-
rio, & aliis circunferuntur, adducam, nisi
aliquo adiuncto dissimulentur, & ἐιρωνικὰ
sint, quis miretur, aut laudem tribuat?

Quare selecta, & ὀγκώδη erunt, nec mins,
qum caecae, & singulares Aegyptiorum, &
Pythagoreorum illae notae mentem exerceant:
sed nec multitudine figurarum, pictorisque
magis artificio, qum potestate has res me-
timur. Quamobrem in omnibus sit aliquan-
tum versatus, qui apt παραδοξότερα commi-
nisci velit atque in rerum natura quorumvis
formam, caussas, proprietates, ac ipsam de-
nique εἰδωλοποιηκὴν teneat, si legi, atque po-
steritatem consequi iustam studet, necesse est:
nec sit stomachus, qui non quiddam, quod
sapiat, inveniat.

Caeterm quid hoc in genere
argumenti adhuc quidam praestiterint, non
meum est pronunciare, nec parum praesti-
terint oportet, qud quidam totos quadra-
ginta annos sua cudant, coquant, denique
Page icon Link to an image of this page [A3v p6] extrudant: nec diligentiam vitupero, πόνου
γὰρ χωρὶς οὐδὲν εὐτυχεῖ
, ac scio Platonem octua-
gesimo aetatis anno suos dialogos non depo-
suisse: sed ista dico, ut τούτων ἡμετέρων ὠκυ-
τόκων
dies fer totidem cum illorum annis
conferam, meisque incultis, & ineptis ve-
niam impetrem benignam. Agnosco enim
quaedam esse vulgaria, sed aliter tamen ex-
posita, nec omnino diffido ex hoc numero
aliquot fore insignia, & luce, memoriaque
digna, si amicorum me iudicium non fallit.
Audiam igitur pris quid alii de hoc meo
subito consilio, praeproperoque foetu senti-
ant: qud si mihi bilem moverint, vel ani-
mum his collaudatis addiderint, meliora his,
& graviora quae in manibus habeo, absolvam.
Constitui enim, quae imitatione inter Home-
rum & Virgilium conveniunt ὑποτετυπούμενα,
multa Athenaei, plura Philostrati, & Pausaniae,
un cum posticis vetustorum nummorum parti-
bus, lapillis vari insignibus, interpretatione
non ingrata, cum bonis, & harum rerum studio-
sis brevi communicare. Intere haec lector fi-
dei, pignorisque nomine habeto, ac ut citis
reliqua prodeant, cum venia laudato. Qud
ver aliqua clarissimorum virorum nomina ad-
diderim, non ambitios factum putes: nec
enim hos novi solm, qui omnem adhuc aeta-
tem apud exteros traduxi: sed ut pro meritis,
Page icon Link to an image of this page [A4r p7] memoriaque. & opinione de me public,
scriptisque eorum testata, gratiam hac saltem
occasione aliquam haberam, id ver spectavi,
ac deinceps epistolis variis, mutuisque & in
observationibus meis, vel erga mortuos qum
plurimos σὺν θεῷ cumulatis idem praestabo.
Vale, Gandavi Kalen. Ianuariis, anno salutis
omnium M.D.LXIV.

Page icon Link to an image of this page [A4v p8]

Woodcut portrait of Sambucus, with legend: Sambucus aetatis XXXIII Anno
MDLXIIII.
[Click on image to enlarge]

Os, oculos pictor Sambuci reddidit, aptum
Ingenii munus fingere solus amat.


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top