
RISSIMI D. AN-
dreae Alciati Iuris consultissimi
Mediolanensis ad D. Chonra-
dum Peutingerum Augu-
stanum, Iurisconsul-
tum Emblema-
tum liber.

HAud merito candide lector, nostram
desyderabis diligentiam, in
hiis tabel
lis quae huic operi adiectae sunt, ele-
gantiores nanque
picturas, & autho
ris gravissimi authoritas, & libelli
dignitas merebantur, quod quidem nos fatemur, cupi-
ebamusque
inventiones has illustriores tibi tradere ita,
si eas quàm
artificiosissime depictas, nate oculos ponere
mus, nihilque (quod sciam) ad
eam rem nobis defuit.
Verum cum hoc non tantum magni laboris fuerit,
(quem certe non subterfugimus) sed & maximi sum
ptus, intelligis
quicquid huiuscemodi erat, id omne
tibi denuo persolvendum fuisse.
Utilissimum itaque nobis
visum est, si notulis quibusdam obiter,
rudioribus,
gravissimi authoris intentionem significaremus, quod
docti haec per se colligent, hocque ipso tibi grati
ficari voluimus, si
magnas delitias
parvo tibi compararemus,
bene vale, nostramque
operam boni
consule.

Alciati in libellum Emblematum praefatio ad
D. Chonradum Peutingerum
Augustanum
Dum pueros iuglans, iuvenes dum tessera fallit,
Detinet & segnes chartula picta viros,
Haec nos festivis emblemata cudimus horis,
Artificum illustri signaque facta manu.
Vestibus ut torulos, petasis ut figere parmas,
Et valeat tacitis scribere quisque notis.
At tibi supremus pretiosa nomismata Caesar,
Et veterum eximias donet habere manus.
Ipse dabo vati chartacea munera vates,
Quae Chonrade mei pignus amoris habe.
Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.