Single Facsimile View | View Transcribed Page

Single Text View

Page icon  Link to an image of this page  [A1r]
VIRI CLA
RISSIMI D. AN-
DREAE ALCIATI
IURIS-
consultissimi Mediolanensis ad D. Chonradum Peu-
tingerum
Augustanum, Iurisconsul-
tum Emblematum liber, iam
denuo emendatus &
recognitus.
M.D. XXXIIII. Page icon  Link to an image of this page  [A1v]
CANDIDO LECTORI SALUTEM PLURIMAM

HAud immerito candide lector, no-
stram desyderabis diligentiam, in
hiis tabellis quae huic operi adiectae
sunt, elegantiores nanque picturas,
& authoris gravissimi authoritas,
& libelli dignitas merebantur, quod quidem nos fa-
temur, cupiebamusque inventiones has illustriores ti
bi tradere ita, si eas quàm artificiosissime depictas ante
oculos poneremus, nihilque (quod sciam) ad eam rem no-
bis defuit. Verum cum hoc non tantum magni labo-
ris fuerit, (quem certe non subterfugimus) sed &
maximi sumptus, intelligis quicquid huiuscemodi e-
rat, id omne tibi denuo persolvendum fuisse. Utilis-
simum itaque nobis visum est, si notulis quibusdam o-
biter, rudioribus, gravissimi authoris intentionem si-
gnificaremus, quod docti haec per se colligent,
hocque ipso tibi gratificari voluimus, si ma-
gnas delitias parvo tibi comparare
mus. Bene vale, nostramque
operam boni con-
sule.

Page icon  Link to an image of this page  [A2r]
CLARISSIMI VIRI D. ANDREAE
Alciati
, in libellum Emblematum praefatio,
ad D. Chonradum Peutingerum
Angustanum [=Augustanum] .

DUm pueros iuglans, iuvenes dum tessera fallit,
Detinet & segnes chartula picta viros,
Haec nos festivis emblemata cudimus horis,
Artificum illustri signaque facta manu.
Vestibus ut torulos, petasis ut figere parmas,
Et valeat tacitis scribere quisque notis.
At tibi supremus pretiosa nomismata Caesar,
Et veterum eximias donet habere manus.
Ipse dabo vati, chartacea munera vates,
Quae Chonrade mei pignus amoris habe.

Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top

Privacy notice
Terms and conditions