Single Text View

Page icon Link to an image of this page [A1r]
ANDREAE
ALCIATI
EMBLEMA-
TUM LIBELLUS.[1]

Wechel mark
[Click on image to enlarge]

PARISIIS,
Excudebat Christianus Wechelus,
sub scuto Basileiensi, in vico
Iacobaeo. Anno
M.D. XXXIIII.
Page icon Link to an image of this page [A1v]
REVERENDO IN CHRI
STO PATRI D. PHILIBERTO
Baboo
Angolismensi Antistiti, domino suo
patrono omnibus modis observando,
Christianus Wechelus, Salutem dicit.

APud Aegyptios morem fuisse legi-
mus, Antistes reverende, ut singuli
vitae suae rationem destinato magistra-
tui probarent, existimantes reipublicae
plurimm interesse, ut omnes in of-
ficio essent. Quod cm ego in animo cogitationeque
versarem, circunspicere coepi, si quam mihi viam ipse
communire possem, qua & vitam honest tuerer,
et mei usum aliquem Reipublicae adferrem. Delegi ita-
que ex tanta exercitationum universitate artem ex-
cudendorum librorum, quam passim incultam & pe
n abiectam iacere videbam. Vanus sim, nisi id qum
plurima Autorum monumenta Typographorum in-
curia miser contaminata palm testentur. Testis et
hic Andreae Alciati Emblematum libellus, qui superio-
ribus annis, idque Autoris iniussu, tam neglect, ne
ne [=ne] quid gravius addam, apud Germanos invulgatus
fuit, ut illius minuendae existimationis erg, ma-
levolis quibusdam id fuisse factum, plurimi inter-
pretarentur. Quam ob rem mearum partium esse
putavi, ut nova aeditione, & lectoribus consulerem,
& notam D. Alciato negligentia prioris inustam
quantum in me quidem esset, eluerem. Quanquam autem Page icon Link to an image of this page [A2r]Alciatus invitus fecit, ut studiorum suorum tyrocinia in
manus hominum emitteret, quoniam tamen opus semel
aliorum temeritate excusum, supprimere vix erat inte
grum, facile ab eo impetravi, ut ad limam revocaret,
& foetum illum immaturum informemque, ursi instar,
lambendo conformaret. Mendas itaque quibus scate-
bat undique, sustulit, plurima etiam retractavit & cor-
rexit, addidit item non pauca, ut eo autore, nunc de-
mum liber prodire videatur. Quod ad me attinet,
pro viribus contendi, ne in formandis iconibus, quae
san ut in eo libello quam plurimae sunt, neque laborem me
ullum, neque impensas subterfugisse quisquam iure obii-
cere queat. Sub cuius ver auspiciis potius quae tuis,
Philiberte Antistitum decus, libellum hac παλιγγε-
νεσίᾳ
renatum emitterem, alium habebam neminem: quod sci
rem nihil ex Alciati officina proficisci, quod idem tu
non inter κειμήλια, & velut in sanctius aliquod
aerarium reponendum existimes. Velis igitur Antistes
reverende, pro singulari tua humanitate hunc no-
strum laborem benign alacriorem reddideris, ut alios
quoque Autores quam plurimos ex altissimis mendarum te
nebris in suum splendorem nostra opera educantur.
Bene vale, & me inter illos esse velim tibi persua-
deas, qui nominis tui & dignitatis sunt studiosissi-
mi, ut alia desint omnia. Lutetiae ex officina no-
stra typographica. Anno M.D.XXXIIII.

Page icon Link to an image of this page [A2v]
CLARISSIMI VIRI
D. ANDREAE ALCIATI
IN LIBELLUM EM-
blematum Praefatio, ad D.
Chonradum Peutin-
gerum
Augu-
stanum
.

Dum pueros iuglans, iuvenes dum tessera fallit,
Detinet & segnes chartula picta viros.
Haec nos festivis Emblemata cudimus horis,
Artificum illustri signaque facta manu.
Vestibus ut torulos, petasis ut figere parmas,
Et valeat tacitis scribere quisque notis.
At tibi supremus pretiosa nomismata Caesar,
Et veterum eximias donet habere manus.
Ipse dabo vati chartacea munera vates,
Quae Chonrade mei pignus amoris habe.

Notes:

1. The Glasgow copy of this edition is damaged at the beginning. Corrections are made using A Bibliography of French Emblem Books, as well as the closely similar 1535 editions in Glasgow copies.

Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

Single Emblem View

Link to an image of this page Link to an image of this page [B5v p26]

Gratiam referendam.

Show gratitude.

V.

Ario insignis pietate Ciconia nido,
Investes pullos pignora grata fovet.
Taliaque expectat sibi munera mutua reddi,
Auxilio hoc quoties mater egebit anus.
Nec pia spem soboles fallit, sed fessa parentum
Corpora fert humeris, praestat & ore cibos.[1]

The stork, famed for its dutiful care, in its airy nest cherishes its featherless chicks, its dear pledges of love. The mother bird expects that the same kind of service will be shown her in return, whenever she needs such help in her old age. Nor does the dutiful brood disappoint this hope, but bears its parents’ weary bodies on its wings and offers food with its beak.

Link to an image of this page Link to an image of this page [B6r p27]

Vergeltung der wolthat.

V.

Ein Starch mit sonder lieb ernert
Sein blosse junge au dem nest,
Der hoffnung, wann er selbs alt wert,
Si thuen wider mit im das best,
Und diser won ist gwigwi und vest:
Dann so bald er wird alt und kranck,
Sein kind mit hilff in nit verlest,
Also hat wolthat iren danck.

Notes:

1. See Pliny, Natural History 10.32.63: cranes care for their parents’ old age in their turn. See also Aelian, De natura animalium 3.23.


Related Emblems

Show related emblems Show related emblems

Hint: You can set whether related emblems are displayed by default on the preferences page


Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:

Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top

Privacy notice
Terms and conditions