Single Emblem View

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [m8r p191]

Gratiae.

The Graces

VI.

Tres Charites Veneri assistunt, dominamque sequuntur.
Hincque voluptates, atque alimenta parant.
Laetitiam Euphrosyne, speciosum Aglaia nitorem.
Suadela est Pithus, blandus & ore lepos.[1]
Cur nudae? mentis quoniam candore venustas
Constat, & eximia simplicitate placet.
An quia nihil referunt ingrati atque arcula inanis,[2]
Est Charitum? qui dat munera, nudus eget.
Addita cur nuper pedibus talaria? bis dat
Qui cito dat,[3] minimi gratia tarda pretii est.
Implicitis ulnis cur vertitur altera? gratus
Foenerat, huic remanent una abeunte duae.[4]
Iuppiter iis genitor, coeli de semine divas
Omnibus acceptas edidit Eurynome.

The three Graces are attendant on Venus and follow their mistress. So they provide pleasures and pleasure’s nourishment. Euphrosyne brings gladness, Aglaia bright beauty; persuasion belongs to Peitho with winsome charm in speech. Why are they naked? Because loveliness consists in innocence of mind and commends itself by great simplicity. Or is it because the ungrateful make no return and the Graces’ treasure-chest is empty? He who gives gifts is stripped and needy. Why are there wings newly fastened to their feet? He gives twice who gives quickly. A favour granted late is of little value. Why does the second one link arms but turn her back to us? The man who shows gratitude gets more than he lays out; as one goes, two remain for him. Jupiter was their begetter; and Eurynome bore them, the divine offspring of the heavenly seed, goddesses loved by all mankind.

Notes:

1.  The Latin words laetitia (gladness), nitor (beauty) and suadela (persuasion) are translations of the Greek names of the Graces, Euphrosyne, Aglaia and Peitho.

2.  arcula inanis, ‘treasure-chest is empty’. See Erasmus, Adagia, 1812 (Simonidis cantilenae).

3.  bis dat / Qui cito dat ‘He gives twice who gives quickly’. See Erasmus, Adagia, 791 (Bis dat qui cito dat).

4.  Lines 9-12 express common sentiments, found e.g. in Seneca, De Beneficiis, passim. For the Graces especially, see Ibid., 1.3-4. See also Erasmus, Adagia, 1650 (Nudae Gratiae), where Erasmus associates the Graces with both friendship and ingratitude.


Related Emblems

Show related emblems Show related emblems

Hint: You can set whether related emblems are displayed by default on the preferences page


Iconclass Keywords

Relating to the image:

    Relating to the text:

    Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

    Single Text View

    Page icon  Link to an image of this page  [A1r p1]
    CLARISSIMI
    VIRI D. ANDREAE AL-
    ciati
    Emblematum libellus, vigilanter re-
    cognitus, & iam recèns per Wolphgan-
    gum Hungerum
    Bavarum, rhyth-
    mis Germanicis versus.

    Printer's mark
    [Click on image to enlarge]

    PARISIIS.
    Apud Christianum Wechelum, sub scu-
    to Basiliensi, in vico Iacobeo : & sub
    Pegaso, in vico Bellovacensi.
    Anno. M.D. XLII. Page icon  Link to an image of this page  [A1v p2]
    TYPOGRAPHUS LECTORI.

    Admonendus es, amice Lector, omnia quae inter-
    pretis epistola pollicetur, non planè ad unguem tuae ex-
    pectationi factura satis, nam quòd Gallicos rhythmi
    Germanici adiuncti non sint, multiplex est ratio: tum
    quia imaginibus non ubique (quod quoàd eius fieri po-
    tuit maximè observatum voluimus) fuerant è regione
    responsuri: tum quia non omnes Camoenae Germanicae,
    ut vicissim nec Gallicae iuvent. Itaque quicquid hac par-
    te delictum est, compensavimus altera itidem aeditio-
    ne Gallicorum rhythmorum quò si quis utriusque idio-
    matis capiatur studio, habeat quo animum pascat.
    Quòd autem accessionem illam non poenitendam Em
    blematum, quibus auctiorem proditurum librum pro-
    sitetur idem autor, sis desideraturus, fecit hoc insignis
    persidia sculptoris, cuius fidei typos depictos concre
    dideramus. Vale.

    Page icon  Link to an image of this page  [A2r p3]
    WOLPHGANGUS HUN-
    gerus
    nobilissimis iuvenibus Baldasari & Wernhero à
    Seybolsdorf
    , fratribus. Salutem Dicit.

    Quum nullas tot ferè biennio à vobis
    acceperim literas, iuvenes amicissimi,
    quibus non enixè efflagitassetis, ut si
    quid in Galliis publicè esset novi, se-
    dulò ad vos perscriberem: neque da-
    tum sit hucusque argumentum scribendi ullum dignius,
    ut in altissima universi regni pace ac tranquillitate,
    quam dii omnes faxint esse stabilem & perpetuam,
    commodum nunc se obtulit privatum quiddam, ex me
    profectum, quod magis equidem vobis novum, inspe-
    ratum, & mirum videri possit, quàm vel è rebus
    casibusve publicis quidvis aliud. Caeterumne sinuo-
    sis ambagibus diu vos animo suspensos teneam, neve
    longiùs texam prooemium non necessariò, rem omnem
    uno verbo accipite, id est clarissimi viri Andreae Alciati
    Emblemata, rhythmis in linguam nostram à me ver-
    sa. An quicquam vobis magis novum, magisve praeter
    spem unquàm accidit? An non mirifica haec est me-
    tamorphosis, ut repentè ex Iureconsulto vobis Poëta
    Germanicus prodirem? Et quod omnium admiratio-
    nem augere queat, in media consititutus Gallia. At ne
    ex demuratione in ludibrium fortè abeat haec res le-
    ctori minùs aequo, & mihi apud universos suscepti
    laboris, & emissi opusculi ratio constare possit, ordi-
    Page icon  Link to an image of this page  [A2v p4] ne ac paucis negotium omne vobis exponere libet.
    Quum ante biennium vos è Gallia domum deduce-
    rem, neque esset vel spei multùm, vel animi eò redeun-
    di, sed mox circumspectarem, apud quem principem,
    quamve civitatem, iam annis aliquot in compluribus
    Academiis & audita, & vicissim discipulis interpre-
    tata iuris studia, in lucem proferrem, & usum aliquem:
    inter alia, quae ei rei apparabam praesidia, & quae
    veluti viam recluderent ad totum istud negotium apti-
    ùs foeliciusque tractandum, videbar vel in primis ope-
    rae pretium facturus, si ad faciliorem mihi acquiren-
    dam copiam, cultumque lautiorem linguae nostratis Ger-
    manicae, in quam planè hospes è Galliis redieram,
    succisivae aliquid operae collocarem. Id verò potissimùm
    ea de causa, ne causidicis nostratibus, hominibus ple-
    runque salsis & mordacibus, risui essem, si patria lin-
    gua minus disertè quam ipsi uterer, sive mihi causae oran
    dae, sive respondendum de iure, sive iudicis aut assesso-
    ris munus esset obeundum. Porrò dum interim etiam
    Gallicanae linguae qualemcunque cognitionem, quoàd
    eius fieri posset, alere ac conservare cupio, neque à poë
    ticis studiis omninò discedere possum, sine quorum amoe
    nitate vitam meherclè mihi acerbam puto, peroportu-
    nè in manus incidit D. Alciati Emblematum libellus.
    Eum ut animi causa aliquoties à prandio coenave in-
    spicio, videoque rhythmis versum Gallicè, placuit ilico
    eodem carminis genere tentare versionem Germani-
    cam: praesertim cùm & argumentum festivum esset, &
    Page icon  Link to an image of this page  [A3r p5] suprà expositis rationibus meis omnibus mirè con-
    gruens. Nam & in Alciati hoc poëmate, ut si uspiam,
    utile dulci admixtum videbatur, neque deerat sermo Gal-
    licus, & quod praecipuè sequebar, linguae nostratis ex
    ercendae vel ad copiam, vel ornatum nullam perspici e-
    bam rationem magis compendiarium, aut fructuosam.
    Quid ni enim ut in lingua Latina, ita in quavis alia
    consuetudo scribendi carmen, magnam ubertatem ver-
    borum, & figurarum, ac quandam, ut Fabius appel-
    lat, sublimitatem orationi solutae etiam adfert?

    Itaque ludens verti intra dies paucos bonam mag-
    namque partem, versurus mox quo coeperam calore to-
    tum libellum, nisi ventus, nescio quis, nihil me tale spe-
    rantem in Galliam retulisset, ac institutum laborem ita
    excussisset è manibus, ut eum nec ipse mihi unquàm
    absoluturus viderer, tantùm abest ut aliis legendum
    edere cogitarem. Sed ecce nuper mense Martio Ge-
    orgius Haushamerus
    , genere, eruditione, ac morum sin
    gulari candore egregie ornatus iuvenis, dum per literas
    depingit, uti à me facere rogatus erat, quibus excuden-
    dis Typographi Lutetiani occupati essent, inter alia sig
    nificat Christianum Wechelum accingi ad secundam im-
    pressionem Emblematum D. Alciati. Hîc mitto evesti
    giò [=e vestigio] ad eum quae verteram Emblemata, fortè fortuna
    cum paucis chartis domo in mantica huc adlata, iubeòque
    ut per occasionem Wechelo exhibeat, supresso nomi
    ne meo, atque ab eo expiscetur, num censeat rem dig-
    nam, quae Alciati versibus, Gallicaeque translationi ad-
    Page icon  Link to an image of this page  [A3v p6] iungatur. Quo consilio id maximè fecerim, aut quid eo
    mihi tempore in mentem venerit, ipse nunc profectó
    neque meminisse, neque facilé explicare possim. Quid mul
    tis? Rescribit statim ad me non modò Haushamerus,
    sed ipse quoque Wechelus, doctis compluribus nostrae
    nationis, quibus Lutetiae inspiciendam dederit, mirè
    placuisse nostram versionem. Tum magnis precibus
    etiam atque etiam hic à me contendit, ille rationibus
    minimè sanè plumbeis consulit & hortatatur, ut rem in-
    choatam digner ad umbilicum perducere. Praetereà
    mittit Wechelus auctarium Emblematum non poeni-
    tendum ex Italia ab Alciato recèns adlatum. Eum
    quoque rogat ut vertam, & pictori idiotae fufiùs [=fusius] de-
    scribam eas imagines, quae quàm proximè & venus-
    tissimè Latini carminis sensum vimque exprimant. Diu
    equidem haec res me sollcitum & anxium habuit, cùm
    ob alia permulta, quae hîc sciens praetermitto, tum quòd
    nihil inde gloriae aut nominis sperare liceret, ut foeli
    assimè caderent omnia, at ludibrii & ronchorum ni
    mium, si vel in minimo esset aberratum. Attamen quum
    res mihi penè non esset amplius integra, seraque ist haec
    poenitentia vix videretur caritura reprehensione, &
    amici quidam praesentes, quorum & fidem erga me,
    eruditionemque non protritam: tum acre iuditium iam
    olim satis perspectum habebamsss, ac sigillatim super hoc
    nugamento exploraveram, nullum facerent cohortandi
    finem, multò malens nimiae facilitatis, quàm pervicaciae,
    aut tergiversationis notam subire, & imagines deli-
    Page icon  Link to an image of this page  [A4r p7] niavi, & quicquid erat reliquum Emblematum tumul-
    tuariè absolvi, ac planè pro otii modulo, quod à festi
    nato iuris studio licuit succidere. Hoc quicquid est lu-
    sus, vobis iuvenes clarissimi dedico, & in amicum vestrum
    confero patrocinium, quo sanè opus fore neutiquàm ad-
    dubito, ut nihil est nunc tam leviculum tamque humile,
    in quod non grassetur foeda obtrectatio. Hi scio cla-
    mabunt, esse per multos longè doctiores, qui potue-
    rint huic rei & eruditiùs, & ornatiùs manum appone
    re. Non sum usquequaque imperitiae meae non conscius, ut
    hoc negare velim. Sed isti interim non perpendunt,

    ___in medio omnibus
    Palmam esse positam, qui artem tractant Musicam.[1]

    Illam arripit, qui potest. Mea versione nemini vo-
    lo praeclusam viam, adeoque animus non est obstare,
    quin quisquis velit idem conetur: ut vehementer eti-
    am gavisurus sim, si quis doctioribus numeris lumi-
    nibus mihi obstruat, nostramque operam obscuret,
    aut loco penitus deturbet. Alii haud dubie demira-
    buntur, quid mihi acciderit, ut professus seriam iu-
    ris disciplinam ad nugas descenderim, cùm & vul-
    gata Graecis paroemia dicatur, ἱπποσύνην δεδα-
    ὼς, μὴ ἄδῃ
    . Unde Archidamus Lacon Perian-
    drum
    quendam arte medendi celebrem, & in primis
    laudatum, sed scribentem carmina infoelicia, non ille-
    pide reprehendisse fertur, cur pro eleganti Medico
    malus concupisceret vocari Poëta. Neque hîc cau-
    sam dico, omnive culpa absolvi me postulo. Sed quid
    Page icon  Link to an image of this page  [A4v p8] magni peccati inest, quum in adornanda demigratio
    ne è Gallia, & severis legum studiis totus essem, ut mox
    in Caesareo & Pontificio iure Doctoris titulo insig-
    niendus, si optima occasione oblatum arripui avoca-
    mentum, in quo & verno tempore fessum ingenii vi-
    gorem recrearem, & toto rursum biennio intermissum
    Germanicae linguae usum ad meum commodum inter-
    polarem. Quin ut nihil alium hic lusus fuerit, quàm
    gravioris operae laxamentum, licet impensi me tem-
    poris necdum poeniteat: quis tamen sanae mentis pro-
    trito isti adagio non longé anteponat doctissimam
    Anacharsidis sententiam, quam & Aristoteles ipse di
    vinus philosophus libro Moralium Nicomachiorum de-
    cimo, nominatum celebrat, inquiens: παίζειν δὲ ὅπως
    σπουδάζῃ, κατ’ Ανάρχασιν [=Ανάχαρσιν] ὀρθῶς ἔχειν δοκεῖ.
    At re-
    plicet hîc aliquis, quum omninò animum ludicro quo-
    piam remittere libuerit, debuisse me quaerere argu-
    mentum paulò gravius, quodque publicè potuisset ad-
    ferre qualemcunque utilitatem Huic ego castigatori uno
    verbo cum Martiale dixerim,

    Turpe est difficiles habere nugas,
    Et stultus labor est ineptiarum.

    Item quod est memorato loco apud Aristotelem:
    σπουδάζειν, δὲ καὶ πονεῖν παιδιᾶς χαριν, ἠλίθιον
    φαίνεται καὶ λίαν παιδικόν
    . Ad haec valde iniquè ne-
    cum agitur, opinor, si urgear ad purgationem non ne-
    cessariam, quum nemo cogatur ad reddendam ocii sui
    rationem, id quod scitè Galba quidam dictitare solebat.
    Page icon  Link to an image of this page  [A5r p9] Postremùm, fieri posse vix credam, quin hic meus la-
    bor vel utilitatis, vel voluptatis pauxillum adferre
    queat in publicum. Nam & qui nostrae Gallicaeque lin-
    guae studiosi sunt, hîc tanquam in speculo facili colla-
    tione contemplabuntur, huius vel illius in quibusdam
    ubertatem, inopiam, suavitatem, ruditatem, mollitiem aut
    asperitatem, idque genus consimilia. In hoc enim de in-
    dustria eodem rhythmorum genere uti libuit, quo evi-
    dentiùs nostra lingua cum Gallica tanquàm committe-
    retur. Praetereà nihil obscurè hîc perspicitur, quàm fri
    gidi & insuaves sint cuiusvis linguae rhythmi, ad ter-
    sissimas Musas Latinorum: etsi his Itali iam multis
    ab annis magno fastu & superalio Thuscanas suas
    Camaenas non modò aequare, verùm etiam, si diis pla
    cet, anteponere adfectent. Nostri autem rhythmi prae-
    ter monosyllaborum asperitatem, quibus lingua Ger-
    manica plena est, Gallicanorum suavitati ideò quoque
    meritò cedunt, quòd ubique pro recepto nostris more
    octonas syllabas observavi, quum Galli magna licen-
    tia nescio quos masculos à foemellis segregent, ut taceant
    reliqua, quibus in hoc genere nobis sunt foeliciores.
    Unde ornari à me nulla ratione res potuit, contenta
    doceri. Ideóque fortiter contemnam, quicquid dicturi
    sunt rabulae nostrates forenses, aut scribarum vulgus
    in principum aulis óperam sedentariam exercens, Nam ii
    ut mira arrogantia sibi vanis scilicet linguae nostratis
    legitimum usum, solidamque elegantiam vendicant, & rerum
    omnium volunt esse primi, cùm ne inter postremos locum
    Page icon  Link to an image of this page  [A5v p10] mereantur, ita nihil ab aliis profectum probare, nec
    ullius rei aestimationem inire non iniquè possunt ho-
    mines prae caeteris stolidi, gloriosuli, rerumque & dis-
    ciplinarum omnium bonarum iuxtà com ignarissimis
    imperiti. Isti procul dubio meam quoque versionem vix
    à vestibulo prima inspecta pagina, ut solent, magno
    cachinno trudent ad supplicium, flagrisque lacerabunt.
    Verùm minùs de istorum obtrectationibus, & canina
    loquentia laboro, quàm, ut Graeci dicunt, de ranis pa
    lustribus, odiosam illam cantionem sine fine iteran
    tibus, βρεκεκεκὲξ κοὰξ κοὰξ. Reiiciant ergo, explo-
    dant, deturbent, flagellent ut libet, id non secus boni
    consulam, quàm si ne attingere quidem velint rem ni-
    hil ad ipsos pertinentem, ut qui nec Romanum ser-
    monem unquàm, nec exteram ullam linguam didice-
    rint, & vernaculam suam foedissima affectatione quo
    tidie nobis contaminent, & corrumpant. Quin ut
    prophanum impiumque vulgus hos omnes tanquàm
    à deorum mysteriis, procul hinc esse iubeo, totoque ab-
    sistere luco, Sed quó me transversum abripit sermonis
    cursus, & indignatio? Itaque praefixo Epigrammate
    adversum hos, & dicaculos omnes contestari reliqua
    visum est. Porrò ex iam dictis paulò antè satis appa
    ret, complura in hac versione legenti & pensiculanti
    non posse non esse iucunda. Utilitas verò ea depre-
    hendi potest, quòd ob hanc versionem, ne quid inte-
    rim dicam de omni artificum genere, & pueris quoque
    nostratibus, & paedagogis, aureus hic libellus futurus
    Page icon  Link to an image of this page  [A6r p11] sit charior forte, & commendatior. Nam mea quidem
    sententia hoc scripti genus planè in eo est, ut si recte
    perpendatur, non cuiquàm magis aliorum, quàm prin
    cipum liberis, & ingentis fortunae, summaeque spei pueris
    sit praelegendum, ubi per lusum ac veluti aliud agentes
    & variarum virtutum splendorem & vitiorum foeditatem
    non aliter quam in tabella perspiciant. Nequem enim multum
    differt vel ab apologis, vel ob crebra praesertim epi-
    phonemata à gnomologiis, quibus veteres, ut testatur
    Plutarchus in Theseo, praecipuam solebant includere sa
    pientiam, ut & Pythagoria omnia solebant brevibus &
    concisis quibusdam tradere praeceptis, quas illi Diathecas[2]
    vocant. Sed hîc accedit quoque pictura, quae grato quodam
    oblectamento primam etatem ad amorem sapientiae severio
    ris adlicit. Sic olim Cretenses liberos suos primum om
    nium leges hymncis modis descriptas cogebant ediscere,
    ut ob Musicam dulcedinem libentius faciliusque memoriae
    mandarent, ne quid eos per inscitiam iniustè agere contin
    geret. Praetereà si per se omni aevo in summo habita
    est pretio pictura, ut poësis tacita, poësis item ut loquens
    pictura, id quod dixit apud eundem Plutarchum Simoni
    des
    : quanti facienda tandem bellissima hîc utriusque artis
    coniunctio? Quamobrem satis demirari non possum, si
    vera ad me delata sunt, exortum esse Antialciatum, qui
    nescio quas notas,aut castigationes in haec Emblema-
    ta scripserit, iamque sub praelum adtulerit. Admodùm
    metuo ne hic Aristarchus, quisquis est, suo quid adsuat
    capiti. Ακμων μέγιστος οὐ φοβεῖται τοὺς ψόφους.
    Page icon  Link to an image of this page  [A6v p12] Et perdifficile est quempiam de possessione deiicere,
    quam multis annis omnium consensu obtinuerit. Sed
    nihil pronuncio re nondum inspecta. Nam praeclarè
    Phocylides. Μήτε δίκην δικάσῃς: πρίν ἀμφοῖν
    μῦθον ἀκούσῃς
    , Quin ne ulla ex parte litem meam
    facerem, & prolixius encomium, & scholia, que in hunc
    libellum pro literatoribus, & pueris ipsis, ac semido-
    ctis artificibus paraveram, nolui in praesentia in lucem
    emittere, Caeterùm intereà dum prodeunt notae, & ea
    controversia discutitur, nihil movere vos debet, iuve-
    nes ornatissmi [=ornatissimi] , quin studiorum occupationibus suffure-
    mini ociolum aliquod, si possitis, quod libelli huius
    lectioni impertiatis. Tum & caetera omnia Alciati
    diligenter volvite, neque unquàm deponite è manibus.
    Neque enim pervulgata interpretum via ius Civile sum-
    mus hic vir tractat, si quid ego intelligo, sed ratione
    quae ex diametro cum reliquis mihi dessentire vide-
    tur. Nam cùm illi res per se faciles, expeditas, & ob-
    vias barbarie sua, & importunitate difficiles & la-
    boriosas reddant: hic contrà legum nodos quamvis
    intricatos, eloquentia, ingenii dexteritate, & singu-
    lari eruditione ita explicat, ut nihil queat esse aper-
    tius & lucidius. Atque more magis haec quidem scri-
    bo, quàm quò vos admonendos putem, qui olim
    persaepe coràm, & copiosiùs haec à me audivistis.
    Quare hoc unum potius nunc vos, amici charissi-
    mi, rogo & oro, ut hos rhythmos nostros ceu qua-
    lecunque argumentum meae gratitudinis in summa plu-
    Page icon  Link to an image of this page  [A7r p13] rimaque beneficia vestra benignè & humaniter acci-
    piatis, meque ut facitis, pergatis ama-
    re. Biturigibus. Calendis Maii.
    M.D. XXXIX.

    Page icon  Link to an image of this page  [A7v p14]
    WOLPHGANGI HUNGERI AD
    detractorem.

    Quod tibi displiceant nostri nasutule rhythmi,
    An malè quaeso meum pectus habere putas.
    Sunt tamen indocti, clamas: quia vera negavit?
    Ast equidem doctos nil magis ipse facis.
    Conveniat nobis: fas sit mihi scribere rhythmos,
    Et transire tibi, si minus hosce probas,
    Sermo tibi Latius tantùm placet, ille placeto,
    Gallica sola probas, Gallica sola legas,
    Denique non scripsi tibi livide nostra, sed ipsi
    Cùm mihi, tum Musis, artificumque gregi:
    His mea vel solis si prodest versio, vici,
    Et tetigi portum, quò mihi cursus erat.

    Page icon  Link to an image of this page  [A8r p15]
    HIERONYMI BRUNNERI BAVA-
    ri
    ad Lectorem.

    TU qui Phydiaco sculptis in marmore gaudes,
    Aut quae Praxitelis signa dedere manus.
    Quique tuam Cous quas pinxit Apelles
    Ornatam tabulis posse videre domum:
    Ne desint forma tua quae tam lumina pascunt,
    Quàm quiddam tacitae mentis & oris habent.
    Hunc pete, quae pingas sculpesve Emblemata, librum
    Laturum doctis ingeniosa notis.
    Quem modo Germanum numeris Hungere disertis
    Fecisti, & nostro posset ut orbe legi,
    Et cum nunc triplici lingua lectoribus adsit,
    Non de postremis una futura tua est.

    Page icon  Link to an image of this page  [A8v p16]
    CLARISSIMI VIRI
    D. ANDREAE ALCIATI
    in libellum Emblematum praefa-
    tio, ad D. Chonradum
    Peutingerum
    Au-
    gustanum
    .

    Dum pueros iuglans, iuvenes dum tessera fallit,
    Detinet & segnes chartula picta viros.
    Haec nos festivis Emblemata cudimus horis,
    Artificum illustri signaque facta manu.
    Vestibus ut torulos, petasis ut figere parmas,
    Et valeat tacitis scribere quisque notis.
    At tibi supremus preciosa nomismata Caesar,
    Et veterum eximias donet habere manus.
    Ipse dabo vati chartacea munera vates,
    Quae Chonrade mei pignus amoris habe.

    Page icon  Link to an image of this page  [B1r p17]
    DES HOCHBERUEMBTEN
    herren Andre Alciat in das buechle der
    verschroten werck an Doctor Con-
    rad Peutinger
    von Augspurg
    Vorrhede.

    Die weyl die kinder yren thand
    Mit nussen und der gleychen hand,
    Mit wurfflen spilen junge leut,/orig>,
    Den faulen man die karten freud,
    Hab ich zu schreiben lust und wil
    Berumbter kunstler bossen vil,
    Welich mag brauchen yederman,
    Wo man was sol haymlich verstan.
    In klayd, teppich, tisch, oder schilt
    On gschrift redt doch ein solich bild.
    Der alten werck, und muntz von gold
    Der Kaiser selbs dir schencken solt.
    Zu pfand meiner lieb gegen dir
    Nim Conrad das gschenck von papir.

    Notes:

    1.  This unascribed quotation is from Terence, Phormio, Prologue, 17-18.

    2.  ‘Provisions in a will’.

    Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

     

    Back to top