Single Emblem View

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [a4r p7]

Andreae Alciati Em-
blematum liber
primus.

Ad illustrem[1] Maximilianum ducem Mediolanensem.

To the illustrious Maximilian, Duke of Milan.

Emblema I.

Exiliens infans sinuosi è faucibus anguis,
Est gentilitiis nobile stemma tuis.[2]
Talia Pelleum[3] gessisse numismata regem,
Vidimus, hisque suum concelebrasse genus.
Dum se Ammone satum,[4] matrem anguis imagine lusam,
Divini & sobolem seminis esse docet.
Ore exit, tradunt sic quosdam enitier angues,[5]
An quia sic Pallas de capite orta Iovis?[6]

An infant bursting from the maw of a coiling serpent marks the noble lineage of your clan. We have observed that the Pellaean king had coinage with such a device and by it celebrated his own descent, proclaiming that he was begotten of Ammon, that his mother was beguiled by the form of a snake and the child was the offspring of divine seed. The infant emerges from the mouth. They say that some snakes come to birth that way. Or is it because Pallas sprang like this from the head of Jove?

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [a4v p8]

COMMENTARIA.

Describuntur hîc insignia sive arma fami-
liae ducis Mediolani (est autem Mediolanum
civitas metropolis illius Ducatus Insubriae, in
Italia non procul ab Alpibus) quae ut hîc de-
picta sunt Infans seu puerulus prosiliens ex
ore serpentis. Laudantur autem ab antiquitate
& celebritate primi inventoris: quia Pellaeus
(id est, Alexander Magnus sic dictus à Pella
urbe in qua natus, unde Iuvenalis, Unus Pel-
laeo iuveni non sufficit orbis) olim talia nu-
mismata cussit, & ex simili figura, originem &
stirpem suam celebrem iactavit, dicens se di-
vinitus ortum. Mater nanque eius Olympias
confessa erat palàm, Alexandrum se non ex
Philippo marito suo, sed ex serpente ingentis
magnitudinis concepisse &c. ut pulchrè Iu-
stinus
lib. 11. & Quintus Curtius passim. Ammon
verò aliàs Hammon Iupiter dicitur, in specie
Arietis in quem transformatus fuit, ut canit
Ovidius lib. 5. Metamorphoseon Bacchus enim cùm
iam tota debellata Asia, in Lybia per deser-
tum exercitum duceret & in sicca arena ma-
xima omnes siti premerentur. Ille patris sui
(Iupiter autem fuit, ut infrà dicetur) praesidio
implorato, confestim Arietis ductu, amoenis-
simum invenit fontem. Illum autem Iovem
fuisse existimans, ideoque in illa Arena vasti-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [a5r p9]giosissimum Templum ei extruxit, in eoque si-
mulacrum Arietis posuit & Ammonem voca-
vit, id est, Arenarium, Graecis enim ἄμμος
arena dicitur, sed de his plura Suidas. Egredi-
tur autem puer ex ore serpentis, vel ideo quia
quosdam angues sic parere aiunt, vel quia
Pallas, id est, Minerva sapientiae dea, similiter
ex capite Iovis nata fingitur. Ut omnia haec
pulchrè per ipsum autorem Alciatum in li-
bro suo quem scripsit de singulari certami-
ne. cap. 43.

Notes:

1.  Other editions expand this to illustrissimum

2.  The Sforza family had ruled Milan since 1450, having assumed power through marriage (some said fraudulently) to a Visconti heiress, and taken their symbol as their own. They were chased out in 1499 by the French, but restored several times.

3.  Pellaeum...regem: ‘the Pellaean king’, i.e. Alexander the Great, born at Pella in Macedonia

4.  For the superhuman birth of Alexander, see e.g. Plutarch, Life of Alexander, 3 and 27: Jupiter in the form of a serpent mated with Olympias, wife of Philip of Macedon, and begat Alexander. Ammon, a north African deity, was identified with Zeus/Jupiter. When Alexander visited Ammon’s sanctuary, he was hailed as the son of the god.

5.  According to e.g.Pliny, Natural History 10.170, Aelian, De natura animalium 1.24, the viper, alone among snakes, produces not eggs but live young. See also Isidore, Etymologiae 12.4.10.

6.  The story of Pallas Athene springing complete and armed from the head of Jove is found in many sources; see e.g. Homer, Hymns 3.308ff; Hesiod, Theogony 923ff.


Related Emblems

Show related emblems Show related emblems

Hint: You can set whether related emblems are displayed by default on the preferences page


Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:

  • other sovereign (with TITLE) [44B114(DUKE)] Search | Browse Iconclass
  • historical person (with NAME) other representations to which the NAME of a historical person may be attached (with NAME of person) [61B2(SFORZA, Massimiliano)3] Search | Browse Iconclass
  • birth of Minerva; she emerges fully armed from Jupiter's head [92C211] Search | Browse Iconclass
  • early life, infancy, upbringing of Alexander the Great [98B(ALEXANDER THE GREAT)1] Search | Browse Iconclass
  • (story of) Alexander the Great representations to which the NAME of a person from classical history may be attached [98B(ALEXANDER THE GREAT)3] Search | Browse Iconclass

Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

Single Text View

Page icon  Link to an image of this page  [A1r]
CLARISSIMI
VIRI D. ANDREAE
ALCIATI
,
EMBLEMATUM
LIBER II
Nuper adiectis Sebastiani Stockha-
meri
Germani in primum li-
brum succinctis commen-
tariolis.
LUGDUNI,
Apud Ioannem Tornaesium, &
Gulielmum Gazeium.
1556. Page icon  Link to an image of this page  [A1v]
CLARISSIMI VIRI D.
ANDREAE ALCIATI IN
Librum primum Emblematum
praefatio, ad D. Chonra-
dum Peutingerum

Augustanum.

Dum pueros iuglans, iuvenes dum tessera fallit,
Detinet & segnes chartula picta viros:
Haec nos festivis Emblemata cudimus horis,
Artificum illustri signaque facta manu.
Vestibus ut torulos, petasis ut figere parmas,
Et valeat tacitis scribere quisque notis.
At tibi supremus pretiosa numismata Caesar,
Et veterum eximias donet habere manus.
Ipse dabo vati, chartacea munera vates,
Quae Chonrade mei pignus amoris habe.

Page icon  Link to an image of this page  [A2r]
MAGNIFICO, GENEROSO,
ATQUE IlLUSTRI DOMINO
Ioanni Menesio Sotomaior, Domino in
Cantanhede, &c. Sebastianus Stockhame-
rus
Germanus Salutem

CUM aestate praeterita contigisset,
generose ac magnifice Domine, ut
dum Conymbricae esses doctissimi
Alciati Emblematum lepidissi-
mum libellum, manibus volve-
res: meque fortuitu intervenientem de nonnullis
paulo remotioribus & obscurioribus hystoriis at-
que figmentis illis insertis interrogasses, eorum
aliquot obiter recitavi: Mox vel horum varietate
oblectatus, vel potius eruditissimi Alciati festi-
vis ac ingeniosis applicationibus allectus enixè à
me hoc ut singula dilucidius & aliquantulum
prolixius soluta explicarem oratione expostulasti:
quod quia captum meum excederet (ingenioli
etenim mei exiguitatem plus satis agnoscens) haud
improbè renui, siquidem huiusmodi uti docta &
omni ex parte elaborata, non nisi à doctissimo quo-
piam rectè expediri possint. Verùm tam aliorum
multiplici persuasione, quàm tuae magnificentiae illustri
instigatione ac iussu, denique impulsus, morem
gerere institui: iniunctum itaque licet humeris
Page icon  Link to an image of this page  [A2v] meis longè impar ac Aetna gravius onus suscepi,
meamque operam qualencunque promisi. Id equi-
dem cito citius inchoatus fuissem atque etiam ab-
soluissem: nisi confestim itineribus quibusdam tum
ad Ulyxipponam Regiam Curiam, tum ad divum
Iacobum Compostellanum, nec non aliis intem-
pestivis occupationibus impeditus, huc usque differ-
re coactus fuissem. Veruntamen ut confido, tritum
illud vulgi dictum, quod differtur non aufertur,
mihi etiam in presentiarum patrocinabitur. Ex-
posui itaque sublimiorem autoris musam, eiusque
politiorem minervam, humili admodum, imo te-
nuissimo stylo, non secus ac inter suavissimas mo-
ribundi oloris cantilenas, molestus Anser ob-
strepit. Hystorias insuper & fabulas, figmenta
quaedam naturalia, memorabilia denique facta
salsè facetéve dicta ex variis autoribus Hystorio-
graphis, Poëtis, Oratoribus, atque Philosophis
hinc inde collegi, & quàm fieri potuit breviter
& succinctè enarravi. (Singula nanque ad rem
facientia si adnotari velint, prolixiora crede Iliade
dicerentur) adscriptis insuper & demonstratis (si
quis forte rem certius aut etiam ad satietatem usque
desideraret) ubique classicis autoribus. Haec quam-
vis exilia nimis, tantoque Heroi oblatu indigna,
qualiacunque tamen, ut soles aliorum omnia ge-
neroso, nostra vel saltem aequo & hilari animo
accipias, deficientisque viribus promptam interim
voluntatem ut laudes rogo: Alciati denique haec
Page icon  Link to an image of this page  [A3r] non minus iucunda & festiva, quàm docta &
utilia Emblemata, nullo prorsus peregrino enco-
mio indigere existimo, nam omne tulit punctum
qui miscuit utile dulci: Usque adeò etiam tibi cha-
ra & commendata esse video, ut ea (idque meritò)
non solùm intra palatia propria, verùm & pere-
grè proficiscens undique circunferas. Alexandri
Magni
, totius penè orbis domitoris, nimirum
exemplo, qui (ut Plutarchus refert) etiam inter
assidua bella, semper Homeri Iliadem secum, no-
ctuque unà cum pugione sub pulvino habebat. Ex
huiusmodi nanque selectissimis libellis perpulchrè
quid vitio vertatur, quidve laudi simulatque virtu-
ti tribuatur, utriusque etiam vel huius laetus even-
tus, vel illius tristis casus perspicitur, ac tanquàm
in oppositos speculo, maculae pulchritudini officien-
tes, (ut eae extingui ac emendari possint) facile di-
gnoscuntur. Sed ne prolixior & forte molestus sim,
haec paucula sufficiant, quibus me magnificentiae
tuae illustri (cuius obsequiis omni promptitudine
paratus) quàm officiosissimè commendatum
volo. Ex Lusitaniae inclita Conymbricen-
si Academia Calendis Martii post vir-
gineum partum. Anno quin-
quagesimo secundo su-
pra sesquimile-
simum.

Page icon  Link to an image of this page  [A3v]
In titulum libelli.

Emblemata dicuntur quaecunque solùm or-
natus gratia alicui rei inseruntur, propriè ta-
men sculpturae & opera illa vermiculata, seu
lapidibus quadratis variisque coloribus extru-
cta. Et huiusmodi olim plerunque pavimen-
tis, parietibus tam ligneis quàm lapideis atque
etiam argenteis & aureis exsculpta inhaere-
bant, ut & hodie plurimum in usu esse figu-
lina & vitrea opera, praesertim apud Hispa-
nos
in Templis & palatiis videmus. Hinc me-
taphoricè etiam ad Orationes artificiosè &
egregiè compositas retorsit Cicero variis in
locis. Sic etiam autor ingeniosas picturas va-
riasque lepidas huius libelli sententias Emble-
mata appellavit: De hoc insuper vocabulo
plura Budaeus in Annotationibus suis ad
Pandectas & eleganter Criniti lib. 22. cap.1. de
honesta disciplina.

Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top