Switch to Dual Emblem Display

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [D5v p58]

Ad statuam Cassandrae.

On the statue of Cassandra.

In consuetudinem fori.

Against the customs of public life [lit. forum].

Concinit infelix casus Cassandra futuros,
Pergamaque Argolicis depopulanda rogis,
Sed frustra eximiae prostant oracula vatis,
Foemineisque fides non datur auguriis.
Sunt quibus est Piliae praestans facundia linguae.
Quosque iuvat Samii clara sophia senis.
Nec Lugdunensis metuunt certamina coestus,
His tamen ah nostri non favet aura fori:
Hos infausta premunt quintae praesagia lunae,
Et fovet exiguo sportula curta foco.

Unhappy Cassandra sings of things that are fated to be, And of Troy ravaged by the fires of the Greeks, But the prophecies of the extraordinary seer are offered in vain, And no credence is given to the soothsaying of a woman. There are those who have the outstanding eloquence of a Nestor,* And those whom the clear wisdom of the old man of Samos [Pythagoras] helps. Nor do they fear a boxing-match, Lyon-style [lit. the contest of the Lyonnais boxing-glove],† But, oh, such men as these don’t flourish in the air of our public life: They are oppressed by the unlucky omens of the fifth moon,‡ And they must eat their meagre provisions in their impoverished household [lit. a short basket feeds them in (or with) a mean hearth (and home)].
* Reading Pyliae for Piliae; Nestor, the wordy Homeric hero, was King of Pylos. This line could also read ‘There are those who regard as outstanding the eloquence of Nestor’.
† the significane of a Lyonnais boxing-match is unclear.
‡ i.e., July, by ancient Roman counting. But this could refer to Saturn, a traditionally ‘unlucky’ body in the heavens, and the fifth planet as the Romans counted (not including Earth).

Link to an image of this page  Link to an image of this page  [D6r p59]

NARRATIO PHILOSOPHICA.

CAssandrae Priami regis filiae infortu-
nium iusta miseratione prosecuti sunt non-
nulli, quòd cùm ab Apolline divinandi scientiam
accepisset, tamen tam obscurè in illo munere ver-
sata est, ut futura quidem longè antè praediceret,
sed ex omnibus ad quos ea res pertinebat, fidem
faceret nemini. Nam & flagrante bello Troiano,
nisi Helena restituta cum Graecis reditus in gra-
tiam intercederet, excidium celeberrimae urbis
vaticinata est: neque tamen praesensionibus suis
quicquam profecit. Praeterae cùm capta & incen-
sa Troia, eadem vates Agamemnoni sorte obti-
gisset, multa amplissimi regis eventa praesagitio-
ne complexa est: praeviditque futurum aliquando,
ut ille ab uxore sua extrema pateretur: quae divi-
nationes cùm nihil ponderis apud eos quorum ma-
gnopere intererat, habuissent, etiam in ipsa tristis-
simi casus acerbitate, homines illos vel ipsa me-
moria perculerunt. Non omnino Cassandrae, meo
quidem iudicio, dissimiles videri possint, ii qui in
foro togati volitant, & in centumviralibus pu-
blicisque iudiciis vicariam litigantibus operam
suam praebent: inter quos innumerabiles repe-
rias iis artibus quae libero homine dignae sunt, mi-
rificè instructos, quique ad ea humaniorum literarum
praesidia incredibilem iuris & legum scientiam adiunxerunt:
sed tamen nescio quo illorum fato ab omnibus
contemnuntur, & plerunque iis fama concedunt,
quos omnibus scientiarum ornamentis facile su-
perabant. In quo etsi grave est iis principem lo-
Link to an image of this page  Link to an image of this page  [D6v p60] cum cedere, qui tecum magnarum rerum cogni
tione non sint comparandi: ferendum est tamen (ut
in quidam oratione L. Crassus gravissimè praedi-
cavit) in iis ipsis te vinci quae labore & industria
homines sibi parare nequeunt. at in his gloriosum

est multis antecellere, quae neque fortunae, neque
potentium gratiae accepta referre debeamus. Etsi
enim fortuita plerunque mirationem & cla-
mores faciunt in populo, ea tamen so-
la verè laudantur, quae cum vir-
tute & privata cuiusque
animi incitatione
coniuncta
sunt.



Iconclass Keywords

Relating to the image:

Relating to the text:


Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.

 

Back to top