
In Anaxarchum.[1]
On Anaxarchus.
Dolor non est malum.
Suffering [or pain] is not an evil.
Fortis Anaxarchus Cyprii tormenta tyranni[2]
Negligit, & subitas non timet exequias:
Tunde, inquit, magis atque magis quod conteris, inquit,
Arca mea est: in me nil tua poena potest.
Anaxarchus bravely ignored the tortures of the despot of Cyprus, And did not fear sudden death. ‘Keep on hurting me,’ he said: ‘what you are damaging more and more’, he said [sic], ‘Is my coffin [or (treasure-) chest]: your punishments have no power over me’.

NARRATIO PHILOSOPHICA.
SI ut multorum philosophorum longa fuit
consensio, malum omne opinionis est non na-
turae, viro sapienti summopere erit contenden-
dum, ut dolorem si quando acciderit, summa con-
stantia & aequabilitate ferat. Neque opinor patie
tur in se valere, quod Dionysio Heracleoti levissi-
mo philosopho contigit: quem cum Zeno Stoi-
cus & sapere & adversus malum omne paratum
esse docuisset, ferunt morbo quodam incurrente
tam fracto & demisso animo fuisse, ut falsa esse in
ipso eiulatu clamitaret, quae antea de dolore sen-
serat. At non oportuit hominem philosophum ex
renibus laborantem de gradu prudentiae discede-
re. Habebit verò semper in ore Epaminundam il-
lum, qui gravi vulnere accepto morti appropin-
quans non prius sibi telum avelli, aut sui ratio-
nem haberi passus est, quàm de victoria suo capi-
te civibus suis parta nuncium accepisset. Ad-
mirabilis illa animi elatio, vitae suae dispen-
dium & iacturam reipublicae commodis so-
lari posse. Iam verò si tales nos natura ef-
fecisset, ut non ex fortitudine animi & recte-
factis fructus gloriae esset capiendus, dolo-
rem tamen vel hoc ipso placatè ferre debere-
mus, quòd pusillum & planè muliebre iudi-
catur in dolore sive malo exclamare. At si
lumen aliquod virtutis aspicimus, si prae-
stantiam naturae hominis, si honesti for-
mam contuemur, possit aliquis tam ab-
Link to an image of this page [O8v p224]iectus & humilis videri, ut in doloris pressu ulu-
lantem se sine verecundia audire possit? Multi e-
nim pudore attolluntur, qui nulla alia ratione vin
ci possunt, qui modus in praestantibus & magnis
viris ad aequitatem deducendis non mediocriter
valet. Calanus verò homo Indus & Barbarus quan
ta alacritate in rogum processit? cuius tanta fuit
in morte quam sibi privato consilio sumpserat,
gravitas & constantia, quanto nulla alia in philoso
pho fuisse memoratur: quasi opinor in aeternam il
lam domum esset venturus, in qua mortalis ista
& plena periculorum vita, cum immortalitate sit
commutanda. Ad quam cogitationem qui se ac-
commodant, habent certè aliquid , quod in sum-
mis periculis non admodum pertimescendum pu
tent: qui verò nihil tale animo concipiunt, se tamen
saepissimè à dolore invictos praestant, vel ut glor-
riam sibi parent, vel ut civibus aut patriae suae quie
tem relinquant. Itaque fortissimè Lacedaemo-
nii Philipo minitanti responderunt, essetne is
prohibiturus quominus morerentur: quasi
nihil homini accidere in vita possit,
quod sit horribile, si cul-
pam & scelus su
stuleris.
Iconclass Keywords
Relating to the image:
- adult man (+ three persons) [31D14(+73)] Search | Browse Iconclass
- city-view in general; 'veduta' [25I1] Search | Browse Iconclass
- death of human being [31E] Search | Browse Iconclass
- executioner, hangman [44G32] Search | Browse Iconclass
- male persons from classical history (with NAME) [98B(ANAXARCHUS)] Search | Browse Iconclass
- pestle and mortar [49G831] Search | Browse Iconclass
- the usual house or row of houses [41A141] Search | Browse Iconclass
- violent death by blows, kicks, pricks, etc. [31E234] Search | Browse Iconclass
Relating to the text:
- coffin [42E141] Search | Browse Iconclass
- death penalty, execution [44G34] Search | Browse Iconclass
- Fearlessness, Intrepidity; 'Intrepidità & Costanza' (Ripa) [54A81] Search | Browse Iconclass
- geographical names of countries, regions, mountains, rivers, etc. (names of cities and villages excepted) (with NAME) [61D(CYPRUS)] Search | Browse Iconclass
- money-chest, treasure-chest, money-box [46A1632] Search | Browse Iconclass
- Pain, Sorrow, Sadness; 'Dolore', 'Dolore di Zeusi' (Ripa) [56BB1] Search | Browse Iconclass
- tyrant, dictator [44B119] Search | Browse Iconclass
Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.