
CUM ALIQUOT
NUMMIS ANTIQUI
OPERIS, IOANNIS
SAMBUCI TIRNAVI-
ENSIS PANNONII.
EX OFFICINA CHRI-
STOPHORI PLANTINI.
M.D.LXIV.
CUM PRIVILEGIO.

Regis privilegio cautem est, ne quis citra voluntatem
Chri-
stophori Plantini imprimat, aut alicubi impressos importet,
venalesve habeat libros, quorum titulus est:
Emblemata, cum aliquot nummis antiqui operis, Ioannis
Sambuci Tirna-
viensis Pannonii.
Ars poëtica Horatii, & in eam
paraphrasis, & Commentariolum Joannis
Sambuci Tirnaviensis Pannonii:
Tomus primus Commentariorum in Claudii Galeni opera, medicorum prin-
cipis, complectens interpretationem Artis Medicae, & librorum sex De locis
affectis:
à die impressionibus absolutae intra sexennium. Qui secus faxit, tum
confiscationis librorum ipsorum, tum verò quinquaginta floreno-
rum poena, fisco Regio exsolvenda, multabitur: ut latiùs in Re-
gio diplomate expressum est. Dato Bruxellae V. Calend. Februarii.
Anno M.D.LIII. Signato
Fabri.

QUOD EMBLEMATUM,
quae ferè κατὰ
πάρεργον operibus,
pro materiae locique ratione, or-
namenti atque varietatis caussa
inseruntur, genera sint tria, no-
tum est. Quroum exemplo quae praesertim
ad morum doctrinam pertinent, figuris qui-
busdam, poëtarum ut modo delectent, ma-
gisque accendant, obduci vera, involvique
solent, ut ὡς ἐν
τύπῳ notae, ac signa ὁριστικὰ
sint, καὶ
κατανοητικὰ.
Nam τὸ
ἐμβάλλεσθαι
iniice-
re, ac proponere aliquid obscurius, quod ex-
plicationem, atque cogitationem requirat,
etiam Graecis significat, sed sine dubitatione,
aut interregatione meliùs fiunt, ac problematis
obscuriora, & dilemmatis, aenigmatis apertiora
videntur.
Symbola autem seu παράσημα, ipsae
rerum picturae, ac imagines dici, quasi tes-
serae, veriùs possunt: cognata haec tamen, &
vix, ut ἐικὼν,
καὶ
μεταφορὰ,
dissident. Ac etsi
haec ut problemata universa constitui possunt:
trium tamen praecipuè sunt generum, quo-
modò & ipsorum expositio, & intelligentia.
Nam & de moribus, & natura, & historica,
fabulosaque, διὰ
χαρακτηρισμῶν,
καὶ
συνθημά-
των commodè finguntur: sed imprimis vitam,
Link to an image of this page [A2v p4]
ut historiae, volo erudiant, ut quemadmodum
illae sunt Philosophia ἐιδωλοποίος,
ita haec in
oculos notis quibusdam incurrant, animumque
auditoris agunto, quod non secus, quàm Poë-
sis τὸ
σύνολον τὰ
λήμματα
μίμησις
ἐστὶ. Itaque te-
cta, arguta, iucunda, & variè significantia sint,
mutuoque illa tria genera vim, figurasque im-
pertiantur. Ipsa rerum simulachra si vulgaria
sunt, abditum innuant sensum, obscuriora,
non tamen κακόζηλα,
aut κακόπλαστα, aut ἀπί-
θανα (cuiusmodi vel in Virgilio
& Homero
diligentia conquiras, & Aristophane, qui nu-
bes inducit loquentes) doceant apertiùs, dum
analoga sint. Interpretatio verò, ut fabula-
rum, triplex adhiberi potest, eadem quip-
pe sedes, atque loci utriusque sunt. Siqui-
dem & μυθικῶς, &
ῥητορικῶς &
φυσιολογικῶς,
quò & ἀλληγορήματα
pertinent, expositionem
admittunt: etsi non omnia tam latè pateant,
quoque sunt angustiora, hoc magis dele-
ctant, iudicioque & sapientia nituntur, ut
epitheses poëtarum propriae, & aptae, velut
σφραγίδες,
& συγκαλλύμματα,
ut Phalereus
appellat.
Non satis ergo vident, quid Emblema sit,
qui quasvis sententias, historias, fabulas vulgò
tritas, umbris figurarum, res eodem expri-
mentibus modo, aut quodlibet heroum di-
ctum lemmate informatum, emblema exi-
Link to an image of this page [A3r p5]
stimant. Quis enim hoc pacto non poëta-
rum γνώμας, fabulas, exempla historiarum
omnia, proverbia, apophthegmata non suffi-
gurarit? Ut si semiputatam vitem, pro negli-
genti patrefamilias, muscam contra elephan-
tem pro temeritate, laterem lotum, pro ina-
ni labore, Curtii votum, Horatii factum pro
fortitudine, & quae huius generis de Vale-
rio, & aliis circunferuntur, adducam, nisi
aliquo adiuncto dissimulentur, & ἐιρωνικὰ
sint, quis miretur, aut laudem tribuat?
Quare selecta, & ὀγκώδη
erunt, nec minùs,
quàm caecae, & singulares Aegyptiorum, &
Pythagoreorum illae notae mentem exerceant:
sed nec multitudine figurarum, pictorisque
magis artificio, quàm potestate has res me-
timur. Quamobrem in omnibus sit aliquan-
tum versatus, qui aptè παραδοξότερα
commi-
nisci velit atque in rerum natura quorumvis
formam, caussas, proprietates, ac ipsam de-
nique εἰδωλοποιηκὴν
teneat, si legi, atque po-
steritatem consequi iustam studet, necesse est:
nec sit stomachus, qui non quiddam, quod
sapiat, inveniat.
Caeterùm quid hoc in genere
argumenti adhuc quidam praestiterint, non
meum est pronunciare, nec parum praesti-
terint oportet, quòd quidam totos quadra-
ginta annos sua cudant, coquant, denique
Link to an image of this page [A3v p6]
extrudant: nec diligentiam vitupero, πόνου
γὰρ χωρὶς
οὐδὲν
εὐτυχεῖ, ac
scio Platonem octua-
gesimo aetatis anno suos dialogos non depo-
suisse: sed ista dico, ut τούτων
ἡμετέρων
ὠκυ-
τόκων dies ferè totidem cum illorum annis
conferam, meisque incultis, & ineptis ve-
niam impetrem benignam. Agnosco enim
quaedam esse vulgaria, sed aliter tamen ex-
posita, nec omnino diffido ex hoc numero
aliquot fore insignia, & luce, memoriaque
digna, si amicorum me iudicium non fallit.
Audiam igitur priùs quid alii de hoc meo
subito consilio, praeproperoque foetu senti-
ant: quòd si mihi bilem moverint, vel ani-
mum his collaudatis addiderint, meliora his,
& graviora quae in manibus habeo, absolvam.
Constitui enim, quae imitatione inter Home-
rum & Virgilium conveniunt ὑποτετυπούμενα,
multa Athenaei, plura Philostrati, &
Pausaniae,
unà cum posticis vetustorum nummorum parti-
bus, lapillis variè insignibus, interpretatione
non ingrata, cum bonis, & harum rerum studio-
sis brevi communicare. Intereà haec lector fi-
dei, pignorisque nomine habeto, ac ut citiùs
reliqua prodeant, cum venia laudato. Quòd
verò aliqua clarissimorum virorum nomina ad-
diderim, non ambitiosè factum putes: nec
enim hos novi solùm, qui omnem adhuc aeta-
tem apud exteros traduxi: sed ut pro meritis,
Link to an image of this page [A4r p7]
memoriaque. & opinione de me publicè,
scriptisque eorum testata, gratiam hac saltem
occasione aliquam haberam, id verò spectavi,
ac deinceps epistolis variis, mutuisque & in
observationibus meis, vel erga mortuos quàm
plurimos σὺν
θεῷ cumulatiùs idem
praestabo.
Vale, Gandavi Kalen. Ianuariis, anno salutis
omnium M.D.LXIV.

Os, oculos pictor Sambuci reddidit, aptum
Ingenii munus fingere solus amat.
Hint: You can turn translations and name underlining on or off using the preferences page.